Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)
sustentacionem fratrum premoustratensium; situs vero loci adiacet inter duos fluvios, videlicet inter fluvium Bogk ex una parte versus o tem, et inter Agas ex altéra versus septemtrionem, et protenditur usque ad possessionem episcopi Zlandi et ibi terminatur. Super quo eciam dicta domina rogavit nos diligenter, quod literas nostras stabiles concederemus; nos vero de tam facili consensu eidem non adhibentes, consuluimus eidem, quod consangvineos suos et commetaneos adduceret, qui rei geste veritatem plenius nobis exprimerent; que domina ad maiorem cautelam per fratrem Laurencium prepositum ecclesie supradicte et confratrem eius Johannem, literas Dionisii quondam palatini nunc vero comitis de Zonuk transmisit in hec verba : Dionisius comes de Zonuk (L ennek levelét föntebb 17. sz. a.). Ut autem talis donáció robur obtineat firmitatis perpetue, presentes concessimus literas sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Boberti lectoris nostri, anno gracie M° CC° L° 1°; reverendo dominó et in Christo patre nostro Zlando episcopo, Henrico preposito, Simeoné cantore, Johanne custode existentibus. Függő pecsét nyomaival; eredetije a hg. Batthyány cs. lban, tévedésből 1221. évről bevezetve. Nagy Imre. 19. A veszprémi káptalan bizonyságlevele Hagyáros nevű birtokból történt eladásról. 1251. Capitulum Wesprimiensis ecclesie omnibus presentes literas inspecturis salutem in dominó Jesu Christo. Ad universorum noticiam volumus pervenire, quod constitutis coram nobis Bocath filio Mika, Stephano filio Somboth, Cosma filio Monoslou, Herborto filio Bene, Ponk filio Endus, Elia filio Bud, Chon filio Mixe, Andrea filio Mod, Mysse filio Oth et Petro filio Marci de villa Hagarus ex una parte, Paznam filio Thome de eadem villa ex altéra, idem Bocath ac cognati sui supranominati proposuerunt asserentes viva voce, quod terram eorum hereditariam sitam ibidem in Hagarus, adiacentem térre Paznam, que illis in divisione cesserat, vendidissent eidem Paznam pro sex et dimidia marcis sibi plenarie persolutis, in perpetuum possidendam; cuius térre meta inci-