Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

cum nobis per ipsorum efficacia instrumenta et per dicta testium iuratorum coustiterit fuisse et esse debere capituli supradicti, per nostram sentenciam eidem apitulo Wespri­miensi restituimus; super quo devocioni vestre sub virtute sancte obediencie firmiter precipientes mandamus, quatenus quandocunque et quocienscunque a procuratoribus capituli Wesprimiensis fueritis requisiti, occasione qualibet procul­mota, unacum eisdem ad predictas villás Kolon Magarod et Stoulch accedatis, et eosdem auctoritate domini nostri archi­episcopi et nostra nobis concessa et commissa, in corpora­lem possessionem decimarum villarum memoratarum intro­ducatis et introductos in eisdem auctoritate eiusdem domini nostri et nostra nobis in hac parte concessa et commissa, manutenere protegere ac contra quoslibet defensare curetis; contradictores per censuram ecclesiasticam coerceatis, et si decimas istius anni in eisdem villis inveneritis, procuratori­bus capituli Wesprimiensis faciatis assignari; contra nostrum vero processum impugnare volentes, hunc modum volumus et precipimus observare, ut ante omnia eosdem ammoneatis, et si desistere noluerint, eisdem ingressus interdicatur ecclesie, demum si non respuerint, eosdem ecclesiastico subiciatis in­terdicto, et si in eadem contumacia perduraverint, cum cre­scente contumacia crescere debeat et pena, contra eosdem sentenciam excommunicacionis fulminetis, ut sic quem divi­nus timor a malo non revocat, temporalis saltim pena coi­beat a peccato; volumus eciam, ut quia abbas et conventus Zaladiensis propter fatigam capituli et cause protraccionem ac propter expensis factis per capitulum Wesprimiense per nostram interlocutoriam in expensis in summa videlicet octo marcarum condemnati fuerant, quas post plures ammonicio­nes nostras solvere non curarunt, abbatem et conventum supradictos ab ingressu interdicatis ecclesie, et si eciam tunc contumax apparebit, procedatis iuxta modum suprascriptum; insuper requirimus vestram devocionem, ut in eisdem villis et eciam in vicinis, maximé in illis quibus factum est notum, requiratis et sciatis plenam et meráni veritatem, quanto tempore ecclesia Zaladiensis possederit decimas antedictarum villarum et quantum valere possint, singulis annis decimé 14*

Next

/
Thumbnails
Contents