Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

Andronico filio Sandur de Varnus persolvisset, pro quibus quidem septuaginta quinque marcis fundum curie in Vamus existentem, et vineas in Pechei et in Poloznuk habitas, ac universas terras ipsorum emcionis titulo comparatas a qui­buscunque, in diversis locis in territorio ville Vamus exi­stentes, ipsi dominó episcopo et per eum suis successoribus iure perpetuo possidendas et habendas tradiderunt, literas eciam ipsorum, quibus mediantibus premissa omnia compa­raverunt, in ipsius domini episcopi manibus si quas reinvenire potuerunt, ad maioris (így) rei evidenciám assignasse se dixe­runt ; tali pena interiecta, quod si quas de ipsis literis mali­ciose et dolose circa se servassent, vei alias in manus ipso­rum deventas eidem patri venerabili dominó nostro episcopo vei suis successoribus reddere recusarent, ubicunque contra eundem dominum episcopum et suos successores per eosdem vei heredes ipsorum, in iudicio vei extra iudicium exhibite fuerint, viribus careant et penitus sint inanes. Ceterum pre­fati Cosmas et Benedictus filii prefati Damiani, ac Damsa cognatus eorumdem, se et suos heredes, cum omnibus terris eorum hereditariis et emticiis, iurisdiccioni et potestati pre­fati patris venerabilis et suorum successorum spontanea voluntate se perpetuo et irrevocabiliter submisisse sunt con­fessi; assumserunt eciam filii prefati Damiani pro se et pro Valentino, et idem Damsa pro se et pro filiis suis, ad dandas literas super premisso negocio venerabilis capituli Albensis ecclesie et alium (így) ecclesiarum conventualium, si quas idem dominus episcopus habere voluerint, accedere propriis inpersonis, quandocunque eiusdem super hoc mandátum rece­perint speciale. Dátum per manus magistri Dominici ecclesie nostre lectoris, in quindenis Epiphaniarum domini, anno eiusdem M° CCC° nono; magistris Stephano preposito, Petro cantore et Laurencio custode ecclesie nostre existen­tibus. A pecsét hártyaszalagon függött; eredetije a veszprémi kápt. házi ltárában Capsiüa XV. «Vámosa csomagban őriztetik. Véghely D.

Next

/
Thumbnails
Contents