Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest, 1886.)

Arnoldus comes Zaladiensis, Michael comes tawarni­eorum regis, Enoc (igy), omnibus ad quos litere presentes pervenerint salutem in domino Jesu Christo. Ad universorum volumus pervenire noticiam, quod nos et episcopus Vespri­miensis et ceteri consocii nostri cum essemus inquisitores ve­ritatis in parochia Saladiensi, super terris vineis et super alia iura ecclesiarum, servientum regis, castrensium, udornicorum, populorum regine, et aliarum diversarum condicionum ab illustri rege Bela constituti, accessimus ad terram Panus que dicitur Sarusd, et ibidem multorum testimonio subtilique et occulta invenimus inquisicione, quod dicta terra fuerat emticia prenominati Panus ab Ocuz comite, quam idem Ocuz quondam emerat a Mour et Marsa, sed filii Marsa impete­bant prenominatum Panus super illam terram, asserentes esse terram ipsorum hereditariam. Verum tamen nos scien­tes super hoc rei veritatem, quod erat de iure emticia supe­rius nominati Panus, sibi per Mathiam magistrum hominem regis Colomani fecimus restui (igy); sed quia in primo ad­ventu nostro, super metas huius terre facta fuit contencio a filiis Dominici et a iobagionibus castri, idcirco metas dicte terre nominatim scribere nequivimus, sedpostmodum episco­pus Vesprimiensis, et ceteri consocii nostri, vices suas nobis commiserunt ad terram dicti Panus, scilicet Arnoldo comiti Saladiensi et M(ichaeli) comiti Enoc. Nos vero comes Arnol­dus viee nostra comitem Michaelem Enoc misimus, et fcerram sepenominati Panus metis circuierunt. Mete vero dicti Pa­nus taliter site disponuntur: prima meta est iuxta que (igy ) dicitur aqua Velemer, sub arbore pomifera, que contermina­tur cum terra Gregorii, inde tendit iuxta terram eiusdem Gre­gorii, perveniet ad ilices ibi meta sub ilice, inde cadit in viam antiquam, et transit ad aliam viam que dicitur esse viafusile, et per eadem (igy) viam vadit ad partes ausfcrales, ettenditin viam que est (in) modum crucis, et ibi iungitur cum terra filii Dominici et vadit per viam que ducit ad Sarusd, ibi iuxta Sarud (igy) est meta sub ilice, inde vadit per nemores Sa­OKLEVELEK. 1236. 9 7. Arnold zalai főispán és társainak ítélete Sárosd nevű birtok­ról. 1236.

Next

/
Thumbnails
Contents