Petrik Iván (szerk.): Memoriae commendamus, Emlékezetül adjuk. Válogatás Pápa város történetének forrásaiból - A Pápai Levéltár kiadványai 1. (Pápa, 2010)

Források

et uterina magnifici olim Stephani Theoreok de eadem Ennyngh coram eodem magistro prothonotario personaliter constituta oneribus et quibus­vis gravaminibus magnificorum Samuelis filii ex moderno Georgio Haller, nec non Margarethae consortis fidelis nostri magnifici Sigismundi Lonniay de Nagi Lonnia, filiae suorum ex priori quondam Georgio Warkucz praefatis scilicet dominis et maritis eiusdem dominae fatentis susceptorum, ittem (!) puellarum Susannae e Annae filiarum nempe antelatae dominae Margarethae Warkucz, neptum autem ipsius dominae fatentis aliorum praeterea universorum filiorum et filiarum iam natorum vel imposterum nascendorum, quos videlicet infrascriptum tangereret, concerneret seu tangere et concernere quomodolibet in futurum posset negotium per omnia in se assumptis et laevatis matura prius et exacta animi sui deliberatione intra se praehabita sponte et libere vivae vocis oraculo fassa est et retulit eo modo, quomodo eadem domina fatens certis quibusdam arduis compulsa necessitatibus evidentibusque ducta rationibus potissimum vero perpendens et in animo suo diu multumque revolvens penitiorique mentis indagine considerans se a bonis suis infrascriptis in magna locorum distantia atque intercapidine in partibus videlicet Transylvaniensibus residere, partim quia eadem potiori ex parte Turearum inmanissimi Christiani nominis hostium iugo subiecta dedititiciaque (!) esse dignoscerentur et per hoc minus commode eisdem advigillare parumque utilitatis ex illis percipere posse, tum vero pro coemendis et comparandis aliis bonis ac iuribus possessionariis bonis iam specificandis sibi longe proximioribus et magis proficuis, accederet etiam, quod eadem domina fatens ratione bonorum suorum subinserto- rum per fiscum nostrum regium et alios nonnullos iure impeteretur, et quia litis dubius esset exitus vereretur ne suficientibus pro comprobando iure suo destituta literis et literalibus instrumentis eadem quoquomodo amissa forent, aliis quoquo condignis ex respectibus animum suum ad id inducentibus atque moventibus, totales et integras portiones suas possessionarias aviticas in arcibus Papensi in Wesprimiensi et Gesztes in Comaromiensi comitatibus, necnon universarum earundem pertinenti- arum tam in Wesprimiensi et Commaromiensi praetactis, quam vero Soproniensi, Iauriensi, Zaladiensi et Simigiensi comitatibus aliis prae­terea ubivis locorum et in quolibet comitatu intra ambitum istius regni 95

Next

/
Thumbnails
Contents