Petrik Iván (szerk.): Memoriae commendamus, Emlékezetül adjuk. Válogatás Pápa város történetének forrásaiból - A Pápai Levéltár kiadványai 1. (Pápa, 2010)

Források

concernere posset negotium quomodolibet nunc vel in futurum per omnia in se se assumptis et levatis sponte et libere ac vivae vocis ipsorum oraculo confessi sunt pariter et retulerunt in hunc modum, quomodo ipsi matura prius et exacta animi ipsorum deliberatione praehabita certis etiam et rationabilibus de causis animos ipsorum ad id movendo et inducendo, signanter vero dicta domina Anna Thelegdy, consors antelati domini Stephani Niary considerando castrum Papa in Weszprimiensi et bona ad id pertinentia in lite pendere litisque exitum dubium esse, tum etiam, quod nec modus nec occasio illis affulgeret, quo bona eadem Papensia in lite existentia iure defendere et tueri possent aut valerent, ad haec bona et portiones suas in pertinentiis castrorum Gesztes in Comaromiensi et Ozora in Simighiensi comitatibus existentia habita, a residentiae suae solitae loco longe distare per hocque exiguum vel nullum usum, fructum eorum bonorum percipere posse, imo bona eadem Gesztesiensia et Ozora Tureae dedititia adeoque deso* lata esse, perpendendo hanc infrascriptam, in bonis et iuribus ipsorum possessionariis infradeclarandis perpetuo duraturam concambialem per* mutationem fecissent et inivissent, prout fecerunt et iniverunt coram nobis tali modo, quod videlicet praefata domina Anna Thelegdy, vigore (ut praemissum est) attributae sibi plenipotentiae per dictum dominum et maritum suum et per consequens etiam memoratus dominus Stephanus Niary dominus et maritus suus totales et integras portiones suas in praedictis castris Papa, Gesztes et Ozora habitas dictoque domino Stephano Niary sorte divisionis cessas consequenterque possessiones, oppida, portiones possessionarias, praedia, allodia, molendina, telonia et oenopolia ad easdem pertinentia, in quorum scilicet bonorum et iurium possessionariorum ac portionum usu et dominio vigore certae cuiusdam amicabilis conventionis inter easdem partes initae praefatus dominus comes Nicolaus Eszterházy perstitisset et de facto etiam persisteret simul cum cunctis eorundem et earundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, foenetis, sylvis, montibus, vallibus, aquis, fluviis eorumque decursibus, piscinis, piscaturis, molendinis et eorum locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum integritatibus sub suis 92

Next

/
Thumbnails
Contents