Petrik Iván (szerk.): Memoriae commendamus, Emlékezetül adjuk. Válogatás Pápa város történetének forrásaiból - A Pápai Levéltár kiadványai 1. (Pápa, 2010)

Források

in pertinentiis castrorum Gesztes in Comaromiensi et Ozora in Simigi- ensi comitatibus existentia habitas, quae a Margaritha condam Török de Enningh filia Valentini olim Török alias avia sua consorte vero specta­bilis ac magnifici Laurentii Nyáry de Bedegh in eundem Nicolaum et Christinam similiter Nyáry iure legittimae successionis devoluta fuis­sent, a residentiae suae solitae loco longe distare per hocque exiguum vel nullum usum, fructum et utilitatem eorundem bonorum percipere posse, imo bona eadem Gesztesiensia et Ozora Tureae dedititia adeoque desolata esse, perpendendo hanc infrascriptam, in bonis et iuribus ipsorum possessionariis infradeclarandis (in quorum bonorum et iurium possessionariorum usu et dominio vigore aliarum litterarum trans- actionalium partes eaedem perstitissent et de facto etiam persisterent) perpetuo duraturam concambialem fecissent et inivissent permutatio­nem, prout fecerunt, iniverunt coram nobis tali modo, quod videlicet praefatus dominus Nicolaus Nyáry totales et integras portiones suas in dictis castris Pápa, Gesztes et Ozora habitas sibique sorte divisionis cessas nec non possessiones, oppida, portiones possessionarias, praedia, allodia, molendina, telonia et oenopolia ad easdem pertinentia simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, foenetis, sylvis, montibus, vallibus, aquis, fluviis eorumque decursibus, piscinis, piscaturis, molendinis et eorundem locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinendarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus ac ad easdem de ijure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus memoratis domino comiti Nicolao Eszterházy palatino et dominae Christinae Nyáry consorti suae haeredibusque et posteritatibus eorundem utriusque sexus universis, econverso vero dicti dominus comes Nicolaus Eszterházy ac domina Christina Nyáry conthoralis sua in redemptionem totalium et integrarum possessionum Ivánkafalva et Lesna ac domus seu curiae nobilitaris et unius sessionis colonicalis in possessione Szent Mihály, necnon molendini ad eandem curiam nobilitarem pertinentis in territorio eiusdem possessionis exstructi, portionum item possessio- nariarum in possessionibus Dobova, Raksán et Bodrofalva vocitatis omnino in comitatu Turocziensi existentium habitarum per spectabilem 89

Next

/
Thumbnails
Contents