Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XXV> Schema seu projectum proinde Statibus et Ordinibus exhibitum fuit, cujusdam novi dicasterii, in quattuor Hungáriáé civitatibus erigendi. Quod dicasterium in semetipso et a parte rei nihil esset aliud, quam Regium Tribunale ejusdem normae et formae, quale hodiedum conspicitur Brunae in Moravia, [p. 131.] Multis in Domo Regnicolarum assidentibus, schema isthoc satis videbatur, plausibile, modusque de se aptus ad introducendam promovendam et accele­randam salutarem justitiam. Verum sensatioribus res tantisper videbatur suspecta, legibusque Patriae derogativa, aliis vero, praecipue protonotariis, qui forum judiciarium peculiare in Regno habent, et plurimas causas dijudicandi jus habent, novum hocce dicasterium, utpote authoritati suae derogativum, prorsus videbatur exoticum, et tamquam periculosa novitas execrandum. Proinde majoritate votorum conclusum fuit, dicasterium isthoc novum esse per omnia declinandum, quemadmodum illud ipsum etiam Status ac Ordines Inferioris Parlamenti deprecati sunt. Siquidem vero memoratum schema, placuisset magnatibus et primoribus Regni assidentibus ad Tabulam Superiorem, ac insuper ab iisdem unanimi consensu acceptatum et placidatum fuisset. Hinc ad nostrum Parlamentum Inferius ablegarunt Dominum Episcopum Arbensem Erdődy Gábor, item Dominum Comitem Czobor ad persuadendum hanc ipsam methodum esse saluberrimum et ad justitiae promotionem convenientissimum. Dumque ego vicinis, mihi assidentibus tum Clericis tum laicis dixissem, hoc dicasterium non mihi videri absimile Tribunali Regio Moraviae, iidem me rogarunt, ut iis tantisper rem clarius explanarem, [p. 132.] Paucis proinde iisdem satisfacere volens subjunxi. Eccur Domini Hungari hocce tantopere detrectantur dicasterium, consistens uno praeside, sex assessoribus et uno prothonotario (in Moravia secretario) cum per illud non modo cassandum veniret judicium prothonotoriale, non modo causae moram haud patientes summariamque cognitionem requirentes, brevem sortirentur exitum, verum etiam idipsum Regium dicasterium praeter causas summarias, sensim etiam eas, quae defacto ad octavalia, imo etiam ad Diaetas remittuntur, ad suum forum pertraheret, sicque alia Regni judicia labore isto exantlaret. Cur inquam recusaret dicasterium istiusmodi Regium, quod Vice Comites pariter sua in functione moderna supportaret, eosque, sicut in Moravia capitaneos districtus, sibi subordinaret, pulchroque ordine et Tabulam Regiam, sensimque ipsum Regnum sibi subjugaret, motibus cunctis obviaret, de cunctis emergentiis Aulam solerter informaret, Regisque interessé melius quam omnis fiscus observaret, maxime cum et praeses et assessores esse debeant denominandi a Sua Majestate Regia. His dictis alii hoc dicasterium execrari, alii conclamare alii vero me per omnia rogare ceperunt, ut haec palam eloquerer. Verum nolui ego oleum infundere flammis, sed metuens, altum conticui. Conclamantibus cunctis et 249

Next

/
Thumbnails
Contents