Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XV> locus iste pro universitate nimium sit angustus. Item quod deficiat aqua, studiosis necessaria. Item quod fortalitium maxime hyeme sero reseratur et cito claudatur. Quod propter sublimitatem montis studiosis sit nimis incommoda etc. [p. 97.] An proinde non videretur Venerabili Clero magis congruum, ut praedicta universitas Pestinum transferatur, relictis tamen in arce patribus concio- natoribus, confessariis et senioribus. Supra quo conclamatum fuit a cunctis affirmative. Felices profecto in adinventionibus suis, quis neget hos Patres? <XV> Nunc interim continuo meas supra procul relictas annotationes Tertio, adverti nullibi terrarum magis vigere affectus nationales quam in Hungária. Exemplum est praedictus Pater Provincialis, quem inter praecipua encomia depraedicarunt, quod sit Hungarus. Annotatio quarta, observavi palmariter nullibi majorem dari aversionem nationum exterarum simpliciter omnium quam in Hungária. Id quod patebat in Zagrabia qua Croatis, quibus sese Hungaris praeferendos dicebant ex hoc uno capite, quod ii sint Hungari. Annotatio quinta, nullam in Europam reperiri gentem magis de se prae­sumentem ac sua extollentem, quam Hungaros et Polonos, ait namque unus in publico nostro consessu, Hungarica horrea esse ex eodem marmore, ex quo essent Croatica palatia et basilicae. Annotatio sexta, collegi nullam nationem potestatis supra se constitutae esse minus patientem, et tamen nullam arctiorum limitum magis indigentem, uti patet ex continuis insurrectionibus et frequentibus rebellionibus. Annotatio septima, dispexi nullam gentem Europaeam esse aeque sectan­tem libertatem ac sunt Hungari et Poloni, sed simul [p. 98.] eandem nulli magis esse noxiam, cunctisque vicinis damnosam. Octavo, dispexi nullam nationem jurium suorum magis esse gnaram. Ratio est qua cuncta publice tractantur, omniaque conclusa publicantur, cunctisque patescunt et innotescunt. Nono, nulla natione deprehendi juribus suis statutariis magis adhaerescere. Tenetque haec natio tantundem de jure suo, quantum heterodoxi de Bibliis et Hebraei de suo Thalmud. Hinc abominantur Jus Regium, et damnant universim quidquid non continetur in Tripartito. Decimo, nulla gens magis scit simulare, quam Hungari, hinc errant quicunque sinceritatem seu realitatem quaerunt penes eosdem. Testis est tota comaedia cum Domino Abbate Lucensi et Henrichoviensi. 230

Next

/
Thumbnails
Contents