Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <XIV> Patroni autem seu fautores hujus causae erant: Dominus Episcopus Nitriensis Comes Erdődy et praeterea unus Episcopus senex, cujus titulum ignoro, unusque seniculus Abbas Benedictinus. Praeterea Dominus Andreas Berkes Praepositus Vaciensis tale votum dedit, audivi quod Sanctus Norbertus fuerit consanguineus cujusdam Reginae Hungáriáé, quodsi idipsum verum est, tunc judicarem quod possent admitti ad sessionem in Tabula Superiori. <XIV> 12. Maii rursus celebrata fuit sessio, in qua per Dominum Cardinalem qua praesidem propositum fuit, quatenus Venerabilis Clerus suam mentem aperiret, quomodo bonum Religionis in hoc Inclyto Regno Fideique Orthodoxae promovendum, et econtra malum ejusdem amovendum esset? [p. 94.] Peroravit super hanc propositionem longo sermone Dominus Vicarius Generalis Strigoniensis, Episcopus Biber, remonstrans triplex seu trisarium esse malum, quod Religionem Catholicam in hoc Inclyto Regno premeret, primum esse haereses, secundum violationem et exterminationem jurium Ecclesiasticorum, tertium negationem decimarum et usurpationem earundem a saecularibus. Occasione primi seu haereseos sequentes fuerunt quaestiones: Primo, an Rex et Regnum stare teneatur pacificationi et Articulis Viennensibus et Lincensibus, Fidei Orthodoxae maxime noxiis haeresi vero omnem libertatem faventibus? Secundo, an haeretici Confessionis Augustanae item Helveticae Fidei sint in Regno vere receptae? Tertio, quomodo compellendi, ut visitationem Ordinariorum ac eorum Vicariorum admittant, secundum consuetudinem pristinam? Quarto, quomodo adigendi, ut Ecclesias tempore hujus rebellionis occupatas effective restituant? Quinto, quomodo praedicantes supernumerarii e locis Catholicis et aliis arcendi et eliminandi? Sexto, quomodo constringendi, ne supracitatos Articulos Viennenses et Lincenses quoad intertentionem praedicantium excedant? Occasione secundi quaesitum fuit: Primo, quomodo obviandum Fisco Regio seu Camerae, cunctisque Dica- steriis Regiis, ne sibi usurpent judicaturam in causis ad Forum Spirituale spectantibus, quales sunt omnes causae testamenta concernentes, juramenta et perjuria attinentes, Sacramenta tangentes, matrimoniales et quam plurimae aliae? [p. 95.] Secundo, qualiter gerendum cum testamentis Episcoporum, et executione ultimarum voluntatum eorum? 228