Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XIII> vero ad sessionem etiam in Tabula Inferiori admitti deberent. Quod poena gravissima, quae respectum saecularium in certis circumstantiis vitae et fortunarum confiscationis est, mulctari deberent, ex eo quod personaliter comparere omittant, imo sibi indecorum autumant, sedere in Tabula Inferiori, ad quam fors majores ipsis assideant. Quod videantur spernere nationales Dominos Status ad Inferiorem Tabulam assidentes, et supra eosdem plus de se praesumere, et alia hujus farinae quam plurima, quibus semper immixtus erat defectus meritorum. Demum devoluto etiam ad me ordine loquendi, in terminis ferme sic locutus fui: Eminentissime et Serenissime Princeps Totusque Venerabilis Clerus, quamvis aliquo respectu, eo nimirum, quo unus ex dominis suppli­cantibus est Abbas Cisterciensis, cujus Ordinis etiam ego extremum sum membrum, in causa sim interessatus, quamvis etiam votum meum sit ultimum, nulloque loco vel pretio habendum, imo quamvis sciam, quod vox mei unius sit vox nullius, dicam tamen debita cum submissione quod sentio: nempe, vel gratia haec assidendi penes Magnatum Tabulam, quae desideratur, petitur et quaeritur pro Ordine Sacro, vel pro personis suppli­cantibus. Si gratia haec quaeritur pro Ordine, ego utpote Ordinis hujus Sacri licet vilissimum membrum et adscriptus filius, pro eodem instantissima cum supplicatione rogo, non quidem eum in finem, ut cum violatione legum nationalium obtineat sessionem, sed potius, ut apud Venerabilem Clerum Hungaricum benigniorem impetret sui aestimationem. Nam si de meritis ejusdem Ordinis est quaestio, credo et confido, quod eadem non negabit haec Venerabilis Synodus, quae agnoverunt concesserunt et pro Ordine isto [p. 91.] affirmarunt Concilia Generalia, imo magnopere depraedicantes laudarunt ac munifice remunerarunt ipsimet Summi Pontifices. Accedit, quod si hic Ordo apud Rempublicam Christianam nulla habuisset merita, eundem olim in Regnum hocce non fuisse implantatum, taceo tam ample propagatum, ut numerus Abbatiarum in eodem Regno munifice fundatarum excreverit ad quadragenarium. Verbo, Ordo Cisterciensis est de tota Ecclesia et de mul­tis Regnis, maxime autem de Augustissima Domo Austriaca, teste ultima haeresi et rebellione in Bohemia aliisque finitimis provinciis haereditariis, quam optime meritus. Adeoque est hoc meum votum et sentimentum, quod si sessio et honor iste quaeratur pro Ordine, eodem non solum, sed longe ma­jori Ordinem nostrum esse dignum, sin vero quaeratur pro personis suppli­cantibus, ego votum meum adjicio, nec contrarior sapientissimo sentimento totius quasi, Venerabilis Cleri. Conticuerunt ad haec notabili morula omnes, donec Archiepiscopus Colocensis subjungeret: „Isti Domini Abbates mihi omnino videntur quaerere hunc favorem pro se, non pro Ordine, uti colligitur ex eorum memoriali. Cui ego reposui, id mihi non constare. Subjunxit Cardinalis, ergo Vestra Paternitas est magis contra, quam pro. Cui respondi, me esse non posse contra Ordinem 226

Next

/
Thumbnails
Contents