Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <X> Conclusum tamen erat, ut ad sessionem quidem admitterentur sed allaborarent, ut sese separare queant a Provincia Austriaca, quod tamen Pater Provincialis ait, non esse in sua potestate, sed hoc in passu obsistere Aulam. Verum supra hoc reposuit quidam Hungarus: ita est, boni Patres inter se quidem laborant, ut provincia separentur, sed ipsorum Patres apud Aulam laborant, ut conjunctae maneant, sicque salvare se putant et capram et caules. Deinde propositum fuit circa honorarium Suae Majestati offerendum, de- superque consultatum, sed circa fundum seu fontem ex quo illud derivandum, plane convenire haud poterant, aliis capitationis quantum seu a capite, aliis a portis certi quid tribui debere conclamantibus. Imo neque circa summam ipsam offerendam inter Dominos Hungaricos conveniri poterat. Pecuniam autem Dominus Cardinalis anticipandam respectu consueti interessé obtulit. <X> 18. Maii denuo in utraque Domo sessio. In eadem sessione Patres Rectores duo, Jesuitae prima vice coeperunt sessiones, unusque eorum per brevem dictionem Dominis Statibus nomine minimae, ut ipse aiebat, Religionis suae gratias agens dixit, Societatem, si hanc gratiam hucusque non satis commerita fuisset pro visibus allaboraturam, ut eandem saltem posthac commereretur, [p. 71.] Insurrexit dein contra hosce Patres Okolicsányius vestram Calvinista- rum coriphaeus, dicens Status Evangelicos et Reformatos fuisse laesos per suum Jesuiticum memoriale, in quibus iidem malevoli vocarentur. Verum conclamarunt ingenti confusaque vociferatione contra eundem Calvinistum omnes Catholici, qui quasi duplo numero Sectarios superabant. Pater Rector autem praedicto Calvinistae excusationem plane calvam allegavit. Caeterum in hac sessione specialiter pertractatum fuerat, circa formulam Decreti Regii ante coronationem a Rege Dominis Statibus in ordine ad eorundem jura et privilegia conservanda, dari soliti, quod Decretum quasi maxima est super quam deinceps juramentum praestat. Difficulter in hac maxima conveniri poterat, ex causa, quod alii Leopoldinum, alii vero Josephinum sequendum dicerent, Haeretici omnes pro Leopoldino, Clerus vero pro Josephino conclamarunt. Ratio autem utriusque partis erat, quod Leopoldinum per expressum contineret facultatem liberam pro Acatholicis tum Augustanae Confessionis tum Helveticae Professionis, multosque alios favores pro iisdem summe noxios Fidei Catholicae. Verbi gratia intertenendi Praedicantes domesticos respectu eorum, qui habitant in locis Catholicis. Item habendi exercitium suae Religionis ubivis domi suae etc. 215