Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <VI> Postquam autem Sua Majestas ad arcem pervenerit, directe se conferet ad capellam ibidem, et Te Deum Laudamus cantabitur Dominum Episcopum Strigoniensem, et tunc tertia vice tormentis detonabitur, et peracto introitu armati cives in suis quatuor vexillis in area arcis congregabuntur ternumque salve cum suis sclopis dare quidem deberent. Sed hoc, ne confusio aliqua oriatur inter currus et equos prout anno 1687 omissum fuit, ita modo etiam omittetur. Clerus ad scalas oratorii in arce Suam Majestatem intraturam expectabit. Sequenti vero immediate die, Sua Majestas Sacratissima adhuc ante pran­dium dabit benignos Ordines Dominis Supremo Aulae Praefecto et Regni Palatino, quomodo nimirum ad benignas Propositiones recipiendas, [p. 43.] Status et Ordines se sistere debeant, quo tempore advenietur Status et Ordines circa horam nonam ante meridianam in arce comparebunt et Suam Majestatem comitabuntur ad capellam arcensem, ubi Sacrum de Spiritu Sancto per Dominum Cardinalem Archiepiscopum Strigoniensem decantabitur. Quo finito, Sua Majestas ad suam retiradam divertet, et aliquamdiu ibidem subsistet. Demum procedit ad Palatium et conscendet thronum duobus gradibus a terra elevatum et sub baldachino praeparatum. Cui a dextris extra thronum in plano pavimento Primarii Caesareo-Regii Officiales, Supremus autem Aulae Marschallus cum evaginato ense in inferiori gradu ipsius throni adstabunt. Tandem Cancellarius Hungaricus Aulicus nativo idiomate benignas Pro­positiones Caesareo-Regias Statibus et Ordinibus breviter recensebit, ac demum Sua Majestas Sacratissima Latino sermone Status alloquitur et fre­quenter hunc pro solemni et felici inauguratione Sua eorundem Statuum concursum sibi pergratum esse, eosdemque benignas suas Propositiones etiam scripto proponendas uberius percepturos insinuatura, ac simul, ut post faustissimam Deo propitio, coronationem, sepositis quibusvis privatis simul­tatibus, unice communi bono unanimiter promovendo incumbant, benigne admonitura. Tandem Hungaricus Aulicus Cancellarius benignas Caesareo-Regias Pro­positiones, praevie scripto confectas et sigillatas Majestati Suae humillime consignabit, quas Sua Majestas Domino Archiepiscopo Strigoniensi tradit, et regiam suam clementiam pollicebitur, [p. 44.] Super inde Dominus Archiepiscopus Strigoniensis nomine universorum Statuum Latino sermone humillimam gratiarum actionem peragit, ac Sua Sacratissima Majestas eos (qui prius ex Statibus ad osculum manus accedere non potuissent) omnes ad osculum manus eo tum admittet, et ex post Sua Majestas cum comitiva suorum Primariorum Officialium in retiradam suam se recipit. 199

Next

/
Thumbnails
Contents