Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <IV> bene meritus, civis male meritus. Tunc quis non videat exterum indigenae, advenam civi praeferendum, praecipue in iis dignitatum gradibus, in quibus fidelitas, obedientia et reverentia erga Principem est pars et requisitum essentiale. Cum itaque Hungari notati sint, eatenus ad seditiones et tumul­tus esse proclives, quod e quadraginta septem, qui usque ad modernum numerantur, in hoc Regno Regibus, nullus fuerit, qui gentis hujus non fuisset expertus insurrectiones et infidelitatem, imo ipsum illud clarissimum omnium Regum speculum, Sanctus nempe Rex Stephanus, qui primus nomen et insignia regia Regno intulit, gravissimam experiri, et, quamvis Princeps esset mitissimus in manu potenti, et gladio militari consopire rebellionem necesse habuit, quomodo igitur [p. 29.] nationi huic per tot saecula jam male notatae concredere valet praesidia, quae quasi sunt pignora fidelitatis et fraena seditiosorum? Ad quadragesimum tertium respondet veritas. Verum esse, quod camerales officiales cum Regni pernicie existant multiplicati, et cum indisciplinata militia pari passu ambulent. Nam cameratici aeque ac milites in Regno Hungáriáé contra omne jus ac fas processerunt, omniaque susque deque verterunt, adeo, ut justa, eaque maxima contra eos non modo Hungária, sed ferme omnes provinciae hodiedum habeant gravamina. In quibus tamen vix est, qui adjuvet. Ratio autem et causa tantorum malorum et injuriarum non videtur alia, nisi quia pro officiis ejusmodi assumuntur tales, qui maxime sunt indigentes, et ad nihil aliud valentes, imo plane saepe impertinentes, utpote fidicines etc. Ex quo dein eveniunt oppressiones pauperum, desolationes provinciarum, cum ingenti profecto Regis et Regnorum nocumento. Ad quadragesimum quartum respondet veritas. Certum esse, quod Hun­gária aeque ac aliae provinciae, in quibus semper novi ac novi in lucem prodeunt sub diversis nominibus officiarii, qui verius vocarentur coriarii, justam hoc in passu habeat querulandi ansam. Illud enim hominum genus consistit plerumque in totalis aliisque externis, [p. 30.] qui absque misericordia miseram et aliunde mille modis afflictam plebem, longe dolorosissime excoriant, et pecunias e provincia asportant. Cui malo juste mederi deberet. Ad quadragesimum quintum respondet veritas. Hunc jam inveteratum esse Viennae morem adeoque qualitatem difficulter mobilem, imo quasi non emendabilem, nihilominus iis vehementer lamentabilem, qui cum ingenti temporis et sumptuum jactura taediosas ibidem coguntur nectere moras. Multum tamen hoc in passu interest, nosce ipsammet Aulam et cuncta Dicasteria Viennensia, eorumque praeeminendas et ab invicem dependentias. Item, per quos et ad quos causae sint promovendae, secus enim facile ducetur per ambages, qui in brevi exire poterat de plano, expertus loquor. Ad quadragesimum sextum respondet veritas. Sicut morborum aliqui censentur esse incurabiles, alii vero curabiles, alii incurabiles nunc, curabiles tamen tunc, ita pariter gravamina Hungarica, alia effective sunt sublata, alia 192

Next

/
Thumbnails
Contents