Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <IV> Ad duodetricesimum respondet veritas. Gravamen hocce pertinere ad exorbitandas militares, de quibus jam supra. Certum est autem necesse fore, ut multi viri nobiles conditione suam nobilem haberent scriptam in frontibus, secus enim, cum ab extrema faece colonorum neque habitu, neque gestu saepe haud internoscantur. Hinc mirum non est, quod milites frequenter injiciant manus in nobilem, quem hominem agrestrem existimabant. Ad undetricesimum respondet veritas. Raro evenire, ut justus et innocens sine causa captivetur vel damnetur. Sin tamen aliquando accidit, illis imputent, qui rebellionem suscitant, et Principis vindictam proritant, quae dein praeter intentionem interdum quendam innocentem inter tot nocentes corripit. [p. 20.] Ad tricesimum respondet veritas. Supplicium est poena peccati, quae in orbe terrarum adeo est necessaria, ut ea deficiente nec regna nec provinciae nullaque res publica subsistere valeat. Infamia autem non tam supplicii, quam potius criminis est pedisequa. Infamem proinde mortem non judici, sed sibi magis imputent authores sceleris, infamiam et supplicium post se trahentis. Ad tricesimum primum respondet veritas. Jure notum est, quod crimina Majestatem tangentia vel contra publicum vergentia, etiam plectantur in familiis et filiis, idque in majorem facti paterni detestationem, aliorum vero horrorem et emendationem. Inter ordinarias autem, qua filios et agnatos perduellium involvere solet, poenas est confiscatio bonorum. Quod autem Hungari causas fingant, imo in suo Jure Tripartito assignent, in quibus licitum existit, exorbitantem extra legum metas Regem, subditorum ac Regnicolarum armis rursus intra cancellos compellere. Hoc vix ullus in orbe Monarcha approbabit. Ideoque articuli illi, tempore Andreae II. Regis hoc in passu ab eodem extorti, jam ab inauguratione Divi quondam Leopoldi, imo et aliorum antiquiorum Regum, semper pro invigorosis, et legi tum Divinae tum humanae adversantibus sunt declarati et rejecti, neque in regia inauguratione moderni Domini Regis Caroli ab eodem confirmati, sed expresse exclusi. Ad tricesimum secundum respondet veritas. Quod cum praecedentibus duobus gravaminibus cohaeret cesset in Hungária rebellio, et mox [p. 21.] cessabit bonorum tum mobilium, tum immobilium confiscatio, et per consequens in Austriam ablatio. Dolet nempe Hungaris semper nimium poena, et tamen non praecavetur culpa. Comites Nádasdy, Zrínyi et Frangepán, quis nescit de conspiratione contra Regem et Regnum cum Porta Ottomanica non tamen convictos sed etiam confessos, et desuper sententiam non ab Augusta Aula, sed ab universitatibus impartialibus et externis, utpote Lipsiensi, Ingolstadiensi aliisque pluribus longe severiorem contra perduelles istos latam, ast a Caesare mitigatam. Reclamant vero Hungari eos etsi reos non debuisse fuisse evocatos et judicatos extra Regnum siquidem id legi patriae et privilegiis ordinis nobilis refragaretur. Respondet Aula, conservationem totius, et salutem populi potiorem esse, quam leges Hungaricas, in seditiosos semper nimis mites. 188