Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <III> Viduae Eleonorae, quae generalem cunctis perduellibus impertita fuit amnestiam, nihilominus quia res necdum adaequate confecta, malumque sublatum fuerat ex eo, quod nimirum praecipua perduellionis capita et antesignani, Rákóczius nempe et Bercsényi, item Esterházy, Forgách etc. gratiam amnestialem amplecti, et ad obedientiam reverti noluerint. Hinc ut malum radicitus dimoveretur, et tranquillitas Regni in perpetuum firmaretur, visum fuit suae Caesareae-Regiaeque Majestati, Domino Carolo VI. Diaetam suprafatis ex causis interruptam reassumere, et post inaugurationem suam eidem personaliter praesidere, ac cuncta gravamina Regnicolarum, quae malo huic ansam dedisse videbantur, coram complanare, [p. 6.] <III> Gravamina autem Hungarorum, quae non solum exitiosis his motibus causam praebuerunt, verum etiam materia hujus diuturnae Diaetae fuerunt, ferme consistunt in sequentibus punctis: 1. Innatum odium Germanorum contra Hungaros. 2. Contemptus gentis Hungaricae apud Germanos. 3. Perpetua diffidentia Germanorum erga Hungaros. 4. Vestitus Hungarici, morumque explosio et irrisio. 5. Bonorum patronorum apud Aulam invidia. 6. Continua militiae per Regnum descensio et statio. 7. Multiformium portionum militarium, veluti Mund-portion, Pferd-portion, Servis-portion, item portio sicca, portio-vacans, aliarumque portionum gravis­sima extorsio. 8. Pratorum et faenilium depascuatio. 9. Frumentorum aliorum mobilium violenta ablatio. 10. Rerum incompetentium et impossibilium dura exactio. 11. Colonorum et judicum dira verberatio. 12. Honestarum virginum et mulierum violatio. 13. Itinerandum spoliatio. 14. Injusta colonorum et arbitraria mulctatio. 15. Castellorum et curiarum nobilium invasio. 16. Vecturarum importabilis multiplicatio. 17. BeydenenVorspahnen equorum detentio. 18. Vinorum Hungaricorum in Austriam negata [p. 7.] invectio et gravissi­ma teloniorum attaxatio. 19. Multorum millium pecorum e Regno abactio. 20. Vinorum Austriacorum libera in Regnum invectio. 21. Commerciorum praepeditio et interclusio. 22. Salis fodinarum in privatum usum avulsio. 181

Next

/
Thumbnails
Contents