Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)
Testamentaria excellentissimi, illustrissimi ac reverendissimi domini domini Martini Bíró de Padány episcopi Wesprimiensis dispositio. Kegyelmes, méltóságos és főtisztelendő úr, Padányi Bíró Márton veszprémi püspök úr végső rendelkezése
Testamentum aliisque structuris et basibus ornatam. Habet insuper eadem residentia ex parte capellae domesticae cubicula duo, ex altera autem parte culinam, cameram et duo cubicula. Deinde cum duabus portis magnum et amplum spatium, superius vero in altera contignatione ex parte capellae duo honesta cubicula, pro nobis aedificata et eleganter exstructa2. In medio refectorium, ex altera vero parte quatuor cubicula. [28] Haec omnia belle et honeste ornata, almariis, genealogicis et aliis speciosis imaginibus variisque aliis ornamentis instructa. Et tandem cum choro capella domestica, in ea Sanctae Margaretae virginis, filiaeb Belas IV. regis Hungáriáé effigies, ita ut haec omnia (nihil enim habebat) pro ipso per nos comparata, his annumerando per sex boves juga sex, gregem cornutorum pecorum2, equa- tium, oves circiter 400, etc. facile centum millium florenorum valoris bona et jura possessionaria ipsi obtulerimus His adhuc adjungendo nobilitarem vineam, vulgo Somióvári Szőllő sat spatiosam cum aedificio, duobus utpote cubiculis, culina et pro expressione musti aptissima domo et per totam domum amplo cellario Et in promonthorio Nyuliensi unam sat magnam vineam a domino Paulo Meszlényi emptam, vix eotum 300 florenos valentem, nunc autem ad perfectionem diductam, gravibus expensis cultivatam cum omnibus superaedificatis, cum alia vinea minori, eidem immediate advicinante Stephano Biro de Padány transtulimus Praeterea sex jugales equos cum necessariis apparatibus cum seza honesta, alium pendulum curriculum et rusticanum currum. Octavo: Habuit praeterea praefatus Joannes Biro duas filias, Helenam seniorem et Juditham juniorem, has quoque ambas adhuc in capillis constitutas, statim ad initium una cum Stephano ad nos [29] recepimus, et quidem prius patrem, Joannem, deinde matrem, Evam, deinde has duas puellas, Stephanum pariter ex errore et secta Calviniana ad fidem Romano-Catholicam et unice salvificam convertimus. Has duas puellas honeste vestiendo in debitis locis curavimus honeste educari, et tandem nuptui tradidimus, primam quidem Helenam domino Antonio Megygyesi de eadem, viro praeclaro, praenobili et possessionato. Quia vero is nomen suum militiae dedisset, utcunque jura et bona sua aliis oppignorasset, et resignando militiam et officium (fuit enim in Ujvariano Regimine Lajdinantius) admodum pauca et exigua a) extructa b) filii b) corr. ex pecudum FI Xr latus 21— 100000 2000 4000 latus 22™ 106000 62