Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)

Testamentaria excellentissimi, illustrissimi ac reverendissimi domini domini Martini Bíró de Padány episcopi Wesprimiensis dispositio. Kegyelmes, méltóságos és főtisztelendő úr, Padányi Bíró Márton veszprémi püspök úr végső rendelkezése

Testamentum imperatore, Carolo quinto, insigni et stupendo mundi contemptore, huic matri meae osculum dando, sic eam alloquor: salve mater communis! En sicut nudus exivi de utero matris meae, ita ad Te, secundam matrem, nudus revertor.3 Gratias ago Tibi, quod me, inane pondus tam diu quasi in dorso tuo sustinens portaveris, pluribus bonis, donis, emolumentis, fructibus et beneficiis cum benedictione Dei e visceribus Tuis exsertisb foveris, cumulaveris. Quid retribuam tibi pro muneribus, quae retribuisti mihi? Aliud non est mihi, nisi hoc corruptibile, caducum et faetidum corpus, quod sicut a Te accepi, ita rursus in viscera Tua restituo. Nunc ergo, pro tunc, o Sanctissima Virgo Ma­ria, vita dulcedo et spes mea, me et agonem meum in Tuam benedictam fidem ac singularem protectionem et in sinum misericordia? Tua? commendo, [6] vosque, Sanctos Patronos meos et omnes electos Dei suppliciter oro: succurrite et occurrite suscipientes animam meam, suscipiat me Christus, qui vocavit me, et in sinum Abrahse angeli deducant me, Amen.d Antequam interea de bonis nostris acquisitis et substantia rebusque Dei benedictione ejusque adjutorio, nostra solicitudine et industria comparatis quidpiam disponamus, sciendum est hujus episcopatus Wesprimiensisbona et jura temporalia cameraliter conscripta, inventata et limitata esse importandae florenorum 20 mille, id est viginti mille. Quia autem ex his ad generalem hic in Hungária ante aliquot annos erectam parochorum cassam episcopus Wesprimiensis pro tempore constitutis (prouti nos ab anno 1745. jam in 2djn' decennium solvimus) annue florenos 4000, id est quatuor mille, insuper pro reparatione et conservatione praesidiorum confiniariorum quotannis florenos 374 cruciferos 38 pendere tenetur, quibus detractis pro mensa episcopi et ad liberam ejus dispositionem remanent solummodo floreni 15 628 cruciferi 22. Interim vineam hanc Domini Sabaoth jam olim electam et speciosam seu cum matre sua, Sancti Michaelis Archangeli ecclesia cathedrali latepaten- tem dioecesim Wesprimiensem singularis serus quantopere depastus est, seu turearum barbaries, specialiter vero schismaticorum, rascianorum et heterodoxorum, veluti juratorum ecclesiae sanctae Dei inimicorum tyrannis et crudelitas quantopere devastavit, ac fere exterminavit; ac exinde quantae hic sacrarum aedium aliorumque aedificiorum et structurarum deformationes et ruinae, quantae item convulsiones et alienationes jurium ecclesiarum Dei, quantae denique abominationes desolationum in locis sanctis explicari, enar­rari aut describi minime potest. Quibus resarciendis et reparandis statim inde ab exordio pastoralis officii nostri solicite intenti, medio tempore nos, imo non nos, sed gratia Dei nobiscum operata sit. Loquantur, qui haec omnia cognita et perspecta habent et narrent hi, qui benefacta sentiunt. Liceat interim pauca retexere specialiora: a) lob 1,21 b) exertis c) vide preces Sancti Aloysii Gonzaga, O, Domina mea, Sancta Maria d) De officio, quod post mortem missam solemnem pro defunctis agitur (Pontificale Romanum 424.) 32

Next

/
Thumbnails
Contents