Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)

Testamentaria excellentissimi, illustrissimi ac reverendissimi domini domini Martini Bíró de Padány episcopi Wesprimiensis dispositio. Kegyelmes, méltóságos és főtisztelendő úr, Padányi Bíró Márton veszprémi püspök úr végső rendelkezése

Testamentum conatus, labores et fatigia hisque comparatos fructus, quos mihi donasti, Tuo nomini et glori« consecravi optavique. Tu scis, ut omnis mea actio, omnis passio, tribulatio et consolatio, tota denique mea et mihi commissorum vita non esset aliud, quam continua laus Tua. Nihil enim dignius, nihil salubrius, nihil sapientius aut divinius esse potest, quam Tibi, o Trine Deus, intendere, a quo omnia, Tibi totum vacare, Tibi placere, Tibi inhaerere, Te cogitare, imitari, sequi; Te diligere, Te sonare, amare; Te unum et trinum vita, lingua et corde laudare; hoc angelorum continuum opus, hic vitae coelestis praegustus, haec «ternae beatitudinis inchoatio; nimirum Deo uni et trino contemplando et fruendo insistere, eique cum seraphinis pr« stupore et veneratione oculos et pedes velantibus jugiter concinere: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth! Plena est omnis terra gloria ejus.a In spiritu his coeli principibus conjunctus, in sanctorum angelorum conspectu psallam Deo meo, quam diu fuero,b et ad templum sanctum adorabo eum cum Sancto Augustino suspirans et dicens: Invocat Te, Deus meus, casta conscientia mea et suavis amor fidei mese, quam excussis ignorantiae tenebris ad veritatis intelligentiam perduxisti. Invocat Te, Trinitas beata, vox clara et sincerus amorfidei mese, quam ab ipsis enutriens incunabulis illuminasti semper per illustrationem gratiae Tuae, et quam adaugens confirmasti in me per documenta Sanctae Matris Ecclesiae. Te invoco, beata et benedicta et gloriosa Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, a quo, per quem et in quo sunt omnia: vivens vita, vita a vivente, viventium vivificator: unus a se, unus ab uno, unus ab ambobus.c Te unum in substantia11, Trinitatem in personis confiteor: Te invoco, Te laudo, Te adoro, spes mea, salus mea, honor meus, o Beata Trinitas. Te, Patrem ingenitum, Te, Filium unigenitum, Te, Spiritum Sanctum paraclytum, Sanctam et Individuam Trinitatem toto corde, ex tota anima, et ex totis viribus amo, ore [5] et lingua labiisque meis confiteor et benedico. Tibi laus, Tibi gloria, Tibi benedictio et claritas et sapientia et honor et gratiarum actio ab omni creatura in sempiterna s«cula, Amen. Et in confessione hujus ver« sempitern«que Trinitatis in manus Tuas commendo spiritum meum, quia tu creasti, redemisti et sanctificasti me, Deus veritatis. Alterius constitutivi etiam, seu corporis mei Tu es plasmator. Manus enim Tu« fecerunt me de terra, et ex ea, quasi de ventre matris me«, eduxisti me, et iterum in pulverem reduces me. Hoc ipsum ego quoque semper quidem alta mente retinens, specialiter tamen hoc anno, quo gravi et prope letalP morbo manus tua tetigit me, in hac, qua jam plus, quam sexagenarius, devexa ac devexata, pluribusque laboribus et tribulationibus confracta «täte, multisque alioqui miseriis repletus, pr«sentiens et ex quotidianis defectibus corporisque enervitatibus, me in dies, imo omni momento ex isto mundi tumultu in tumulum, terram quippe, originis me« matrem, terminumque vit« me« appropinquare prmodorans, cum magno illo et pientissimo a) Is 6,1-3 b) Ps 137(136), 1-2; Ps 145(144),2 c) Sancti Augustini Meditationes c. 31. d) corn e) lethali 30

Next

/
Thumbnails
Contents