Padányi Bíró Márton veszprémi püspök végrendelete 1762 - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 31. (Veszprém, 2013)

Függelék

Függelék Littera domini Martini Bíró de Padány AD COMITEM LeOPOLDUM FlORIANUM NÁDASDY, CANCELLARIUM ReGNI HUNGÁRIA [402] Excellentissime ac illustrissime Domine comes, Regni Hungária? cancellari, domine fautor mihi gratiosissime! Grata et dulci memoria retineo, qualiter ante aliquot annos mihi excellentia vestra gratiose consulere et suadere dignabatur, ut apud suam maiestatem sacratissimam dominam, dominam omnium clementissimam pro benigno indultu et facultate de rebus meis aquisitis liberam et absolutam dispositionem faciendi humillimi instarem, et eatenus gratiam et consensum suae maiestatis sacratissimae regium clementer elargiendum implorarem. Hanc gratiosam ac vere providam excellentiae vestrae suasionem immortali cum gratiarum actione in sinu meo reponendo eotum statim aut paulo post lubens exsecutus fuissem, nisi abominationem desolationis, quae tam in spiritualibus, quam temporalibus erat in hoc episcopatu et dioecesi Wesprimiensi, ferre non va­lens per erectionem et reparationem ecclesiarum aliarumque structurarum uti sunt: in Karád ecclesia Sancti Ladislai regis, in Hagymáskér ecclesia Sanctissimae Trinitatis jam consummatae; in Siimegh ecclesia ascensionis Christi in caelos, in Szala-Egerszeg ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae, in Monostor-Apáthi ecclesia Sancti Joannis Nepomuceni martyris omnes omnino ex solidis materialibus parochialis funditus erectae, tres tamen posteriores necdum ad plenam perfectionem deductae; in praedio Deáki capella Sancti Vendelini abbatis, magnifica item in foro cathedralis ecclesiae Wesprimiensis erecta Sanctissimae Trinitatis statua, ibidem lapidea domus pro trivialibus parvulorum scholis 500 florenis empta; alioque parochialium et filialium ecclesiarum reparationes; varia denique et pretiosa eisdem et specialiter cathedrali ecclesiae Wesprimiensi comparata et donata sacra vasa, ornatus et supellectilia; solemnis praeterea et sumptuosa [403] Siimeghini in quadro duarum contignationum exstructa residentia episcopalis, aliaque non pauca, neque exigua necessaria oeconomico-dominalia aedificia; ac tan­dem elegantissima, totaliter marmorizata pretiosissimisque picturis ornata Sancti Martini episcopi in corpore praescriptae residentiae Siimeghiensis capella domestica ac in contiguitate ejusdem similis elegantiae et pretiositatis bibliotheca variis et exquisitis libris omnibus per me comparatis referta; ab ejusdem benigni consensus regii humillima petitione detentus et impeditus fuissem. 124

Next

/
Thumbnails
Contents