Lichtneckert András: Veszprém vármegye községeinek urbáriumai, úrbéri és telepítési szerződései 1690-1836 - A Veszprém Megyei Levéltár Kiadványai 21. (Veszprém, 2009)

Urbáriumok, úrbéri és telepítési szerződések

seriem officialis noster omnia exiget sub poena refusionis et rationibus suis inseret. Pagus Voros Bereny. 1- mo. Incolae hujus possessionis annuatim in parata pecunia dant flo­renos 110 duobus terminis, medietatem nimirum ad festum Sancti Georgii et residuam medietatem ad festum Sancti Michaelis archangeli deponen­dos; NB. Remituntur ex praespecificata summa pago floreni 20, quando ex mandato Collegii in Comitatum Albensem pergunt cum curribus suis pro avehendo frumento. 2- do. Dant ab omnibus decimam, musto nimirum albo et rubro, triti­co, siligine, hordaeo, avena, millio, spelta, apibus, agnellis, extranei vero a' quolibet jugera vinearum praeter decimam solvunt denarios 56. 3- tio. Inseminant tritici autumnalis cubulos majores 15, vernalis sex, quae omnia demetunt, convehunt et triturant et quo Collegio placet una cum rebus decimatis sua propria occasione convehere tenentur. 4- to. Dant in festo Pentecostes 35 capones vel totidem bonas pingves gallinas, anseres sex, anates sex, duos indiacos, 250 ova et 20 libras vaccini butyri, quae omnia Jaurinum ferunt. 5- to. Pro quadragesima dant insalitorum luciorum et piscium fogas et siillyo vocatorum urnas 3. 6- to. Dant singulis annis quatuor lepores, octo aves et unam damam. 7- mo. Dum pruna crescunt exsiccant duobus majoribus saccis et re­centia grana juniperi uno sacco congregant, nucum vero medium cubulum, quae post vindemias cum congregatis botrorum 10 fascibus Jaurinum ferunt. 8- vo. Tenentur ad mollam Weszprimiensem et Bereniensem pertinen­tis omnes curruales et manuales labores praestare vel si hujus modi labor exiguus vel plane nullu foret, ad aliud aedificium vel commodum Collegii convertere obligantur. 9- no. Tempore messis et vindemiarum tractant suis expensis decima­tores. 10- mo. Quando necessitas ingruit ut eques aut pedes postarius Jauri­num aut alio expediatur ordinant tot, quot indiget Collegium. 11- mo. Siquidem ex piscibus, qui in territorio lacus nostri capiuntur, tertialitas Collegio obvenire deberet, sed cum Jaurinum ferri nequeat con­donamus tali sub conditione, quod dum et quando dominos terrestres aut officiales ad visitationem ipsorum ire contingeret unum vel alium tractum piscationis facere tenentur. 12- mo. Currus Collegio non minus pro officialibus quando in negotio Collegii pergunt, praestant et ipsos honeste excipiunt. 13- io. Mortuorum haeredes si existent, solvunt florenos 4, secus si non sunt, bona devoluntur in Collegium, quod judex diligenter sub gravi mulcta annotat, similiter si aliquis in pago deliquisset homicidium, furtum, fornicationem aut quid horum commississet notificare tenetur officiali, qui juxta demeritum tales mulctabit et puniet.

Next

/
Thumbnails
Contents