Lichtneckert András: Veszprém vármegye községeinek urbáriumai, úrbéri és telepítési szerződései 1690-1836 - A Veszprém Megyei Levéltár Kiadványai 21. (Veszprém, 2009)
Urbáriumok, úrbéri és telepítési szerződések
Primo. Ut tanto majori numero nobilitas sub gratioso et paterno episcopali ac eundem concomitantis officii supremi comitis gubernio et directione augmententur, gratiaeque nostrae memoriam sibi eo alacruis nunc et successionis temporibus impressam habeant, universas eorundem domos, allodia et hortos ab omni onere dominali sorte quoque contributionali eximimus et immunitamus, territorique ejusdem duntaxat Weszprimiensi universalem usum imperturbate concedimus. Ita tamen ut pro decimis nostris nobis ex territorio eodem ut domino terrestri obvenientibus quott annis in recognitionem firmiorem dominii duodecim floreni ante vel in festo Corporis Christi rite vel exacte pendantur, aliis vero a' quibus pensionibus immunes pronunciantur. Ex quibus duodecim florinis duo pro favore nostro paterno reservanrur, ut horum duorum florenorum sub repartitionis norma nobilis uberiorem immunitationis specialis gratiam nostram consequi pro merito valeant. Secundo. Ex parte communitatis ab oppidanis pariter veluti libertinorum classem ingredientis octodecim floreni superius statuto tempore itidem infallibiliter defectu sine omni persolvantur. Tertio. In festo vero Sancti Georgii dum et quando magistratus oppidanus stabiliri et restaurari assoleret in gremio eorundem commorante nobilitate eorsum confluente in ipsa praesentia officialis nostri et successorum ita Venerabilis Capituli judex ac reliqui jurati eligantur ipseque primarius judex pro debita suae electionis confirmatione imposterum dominio praesentetur. Quarto. Qui judices veluti pro debita administranda justitia votis et suffragiis electi, quo celerius, accuratius et rninori sumptuum compendio, non autem inconvenienti expensarum pro fusione causantibus juris et justitiae complementum sunt impensuri si quae vero partium succumbens oppidani magistratus judicio minime contenta redderetur seseque ita gravatam sentiret causam similem judicatam cuicunque parti in praesentiam dominii veluti forum suum competens appellare licebit, virtute cujus juridici remedii magistratus causam eandem eorsum remittere ac cum tota sua serie transmittere debebit, obligatusque habebitur. Et ut ante nominatum oppidum ejusdem magistratualis jurisdictionis tanto efficatiorem vigorem fatigiorumque suorum gratam recompensam nanciscatur universa birsagia per magistratum in rationem et usum sui non majori, quam juris et justitiae ac deliquentium meriti ratio exigeret sub praemissa cautela in casu alicujus praegravii ad sedem dominalem fiendae appellationis desummenda conceduntur. Quinto. Licet in territorio oppidi nostri Weszprimiensi nulla promonthoria darentur in conservationem tamen nobilitatis et communitatis ex grati animi nostri complacentia educillii beneficium a' prima Octobris per eundem quippe Novembrem item Decembrem et Januarium ipsis nobilibus et libertinis singulis annis ita observandum et nec unquam immunitandum applacidatur. Pro hoc nihilominus duntaxat infrascripto anno ex speciali affectu nostro Septembris educillium ipsis concedimus, Augustum vero qui