Gál Judit: Adatok a váci ortodox keresztény közösség történetéhez - Váci levéltári füzetek 2. (Vác, 2010)
III. Függelék - 1. Összeírások és egyéb adatsorok
A váci görög kereskedők összeírása 1770. január 10-22. Попис грчких трговаца у Вацу 10-22 jaHyapa 1770. године Anno [1]770 die 10-mo mensis Januarii, in conformitate gratiosae Determinationis Inclytorum horum Pesth, Pilis, et Solth articulariter unitorum Comitatuum conscripti sunt in Episcopali Civitate Vacziensi Graeci Quaestores ordine subinserto, qui perprius quidem Portae Ottomanicae subditi erant, modo autem eductis jam uxoribus, ac liberis quoqui suis, qua trans-migrantes jam a' pluribus annis constanter in attacta Civitate Vaciensi quaestum exercent, Juramento tamen fidelitatis [...] obstricti sunt, ad illud tamen deponendum sua sponte semet Subditelae Suae Majestatis Sacratissima subiicere anhelantes offerunt, quorum omnium nomina sequuntur series sequentis 1. Demetrius Mancsuk annorum 54. Confessionem Graeci Ritus non Unitorum confietur, ex Albania e' civitate Szipiska oriundus, abinde primum in Anno 1727 Belgradinum venit, extitis ibidem 5 annis, in civitatem Pesthiensem exercendi quaestus gratia semet contulit, ac denim in Anno 1740 Vaczini veniendo, ab eodem tempore constanter ibidem cum minutis quaestum exercet, de Anno 1769 á Francisco Misinger Sua Majestatis Sacratissima contumacia directore, de dato die 13-а Aprilii Pancsova datas germanico idiomate passuales habet. 2. Thomas Papp, alias Kojoka. Graeci Ritus non unitorum, ex Albania civitate Szipiska oriundus, annorum 56. jam ab annis 45 constanter in Ditionibus Suae Majestatis siquam autem Vacii cum mercibus Viennensibus quaestum exercet, uxorem, ac proles, reliquamque familiam e' Turda clancularie subductam Vacii habet. 3. Georgius Peczka, annorum 45. ejusdem Ritus, ex Albania civitate vero' Moscopol oriundus, primum in anno 1737 Pesthinum, expost Vadum semet contulit, et ab annis 28. Vacii constanter manet. Recen-tius uxorem, liberos, e' Turcica Ditione clancularie sustulit, et cum eis Vaczii residet. Quaestum cum mercibus Viennensibus exercet, a' Porta ottomanica passuales nullas habet, verum a' Generalatu Tömösvá- rien-si de Anno 1769 dicit se habuisse Litteras passuales, sed eas ad- stunit se Viennam agenti, in obtinenda certa causa sua prosecutione, misisse. 4. Joannes Koza annorum 36 ejusdem Ritus, ex Albania civitate Szipiska oriundus, nec a' Porta, neque vero' a' Sua Majestate ad confinis con14.