Gál Judit: Adatok a váci ortodox keresztény közösség történetéhez - Váci levéltári füzetek 2. (Vác, 2010)

III. Függelék - 1. Összeírások és egyéb adatsorok

269 7. A „görögök" összeírása (Conscriptio Graecorum) Полис„Грка" Vác, 1754 In Episcopali Civitate Vaciensi:- Sub domo Reverendi Domini Graemialis Vicarii et Pauli Dombay sunt graeci quaestores, et simul quaestum exercent: Thomas Papp cum fratre suo Joanne Papp et Georgius Halász in una societate, omnes Turdae potestatis, sunt uxorati et uxores habent in Turcia sub Caesareis Turdae potestate. In istis fornicibus sunt sodales quatuor, ut pote Joannes Tyankovics, An­tonius Gyorgyovics, Thomas Morsuch [Mansuch?] et Matthias Kocsovith, omnes caelibes sed in Turcia nati. Tyrones quoque sunt tres: Demetrius Pap, Georgius Kocsovics, hi sunt nati in Turcia, Petrus autem hic natus, sed hic Rascianus est.- Sub domo civica in Civitatis fornice sunt duo hospites, ut pote Thomas Adam et Demetrius Bendela, socii, etiam Turciae potestatis, hi sunt uxorati et habent suas uxores in Turcia. Sodales eorundem sunt duo: Antonius Bendelia et Michael Bendella ex Turcia oriundi, sed caelibes. Tyrones quoqe sunt duo: Joannes Boodsi [Boodri?] et Thomas Csonka.- In fornice Paprika hospites sunt duo, neque Thomas et Demetrius To­lóján fratres, et consocii in quaestu, aeque Turciae potestatis, uxorati et ha­bent uxores sub potestate Tureae. Sodales habent sequentes: Georgium Dimcsa, Georgium Jankó et Tho- mam Theodor, sunt ex Turcia sed coelibes. Tyronem habent unum: Demetrium Nicola [—] Quinque Ecclesiae- Sub domo Reverendissimi Domini Canonici Würth de Würtenfalcz sunt graeci hospites duo, nompe: Alexander Kristoff (Christophorus Alexander) et Nicolaus Beala (Nicolaus Ваш) consocii simut administrant quaestum, ambo sunt coelibes, oriundi quidem ex Turciae, ast Turcicum jugum sin usqe non portarunt. Sodales habent tres: Stephanum Todor, Thomam Báró et Demetrium Papovits, sed hospitum, ita et sodalium nullus uxoratus, nec sub ottomani- cae portae jurisdictione cum neque parentes vivant, neque alias ibidem ha­berent facultates.- Item in fornice Civitatis est unus miser nomine Demetrius Mancsu (Demetrius Mondsuch), victualibus mercatur (laridum, salem, tapetas et si­milia vendit), sed uxoratus, et sub potestate portae ottomanicae est.

Next

/
Thumbnails
Contents