Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)

II. Könyv 1694 - 1718

82 convertantur. Coeterum hic tyrannica aliqua et civili inquisitione Opus non est, ut nimirum, quos aliquid mali patrasse constiterit, illico populo detegamus, in vincula detrudamus, et securi subji­ciamus, aut alia ratione e vita tollamus ; sed potius benignitas quaedam adhibenda est, ne infamiam magis, quam salutem deli­queritis quaerere videamur. Primum itaque si quis errantem in doctrina quempiam ani­madvertet, et discedentem ab ecclesiae rectae institutis, aut perpe­trati ab aliquo facinoris conscius erit, admonebit privatim amanter et placide, aut etiam si facti atrocitas sic requirat, objurgabit, atque etiam graviter corripiet. Non enim dubium est, quin illi, qui vel tantillum bonitatis ac prudentiae habebunt, admonitioni ab animo benevolo sinceroque profectae locum dent, et resipiscant,1 juxta sententiam illam sapientis cedro dignam : Prov. 25. Velut torques aureus et aureum monile est increpatio apud sapientem, qui auscultat. Item: Qui negligit disciplinam, spernit animam suam; sed qui audit increpationem, possidet cor. Secundo. Ubi clancularem et privatam correptionem nil pro­desse constabit, ne malum latius serpens iniverso ministerio scan­dalum pariat, consistorio, vel superintendenti error aut vitium aperiatur, et significetur; deinde reus criminis advocetur, severis­simis verbis castigetur, et ad poenitentiam, vitamque emendandam certis et claris scripturae testimoniis invitetur, et praesertim illud sapientis proponatur: Prov. 29. Vir increpatus, qui indurat cer­vicem, repente conteretur, nec erit illi sanitas. Tertio. Si nec prima nec secunda increpatio (Nam generalis una admonitio jam nunc in institutione disciplinae praecedit) op­timo atque benevolentissimo animo instituta, hominem perditum ac in perniciem propriam temere ruentem, revocare ab errore pestifero aut flagitio aliquo turpi poterit, tum demum fulmine quasi excommunicationis percussus ab ecclesia extorris ejicietur, e consortio piorum excludetur, jure omni et munere ecclesiastico privabitur, deinde a convictu et communione fidelium arcebitur. Idque duabus praecipue de causis : Primo. Ne contagium noxium plures in uno eodemque Christi ovili commorantes oves inficiat. Secundo. Ut poenae acerbitate, si quam adhuc pietatis in se 1 Hibaigazítás papirszeletre nyomva és beragasztva: [re]siplscant.

Next

/
Thumbnails
Contents