Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)

II. Könyv 1694 - 1718

72 reliqua sunt corrigas, ct constituas oppidatim presbyteros, sicut ego tibi injunxi. Quarto. Invigilare debet, quanta maxima cura potest, coetui ne discordiarum semina inter ministros spargantur, quae postea radicibus defixa altioribus, jurgia, convitia, contentiones, verbera, et id genus similia, ob quae ut plurimum ipsum ministerium sanc­tum male audire solet, pariant. Quinto, quia saepe fit, ut peregrini homines, sub specie pro bitatis ac humilitatis irrepentes, graves admodum perniciosasque, praesertim inter simplices excitent turbas, quae deinde tum cor­poris, tum animi pacem atque quietem evertunt; curabit episco­pus, ne introitus ad ecclesiae consortium libere cuivis pateat, sed examinati, et testimonium bonum de vita simulque de doctrina habentes advenae recipiantur. ‘ Sexto, cum satan astutus, pater ille mendacii, et homicida, nunquam ecclesiam super Jesum Christum fundatam, petere telis infestis cesset, sed semper grassetur, et in sementem, frugemque domini zizania spargens, Matth. 13. sectas perniciosas praeter et extra verbum suscitet, idque ut non solum do trinam sanam per organa sua corrumpat, verum etiam docentes aeque ac audi­entes sauciet, dementet, ac in mutua odia, caedemque concitet. Propterea debebit semel ad minimum, si impedimentis non ret­rahatur, Superintendens instituere intra annum visitationem seriam, ac ex ipsis auditoribus fide bona dignis, qualiter minister loci vixertt, quomodo se gesserit, quam sedulus aut negligens in do­cendo fuerit, diligentissime percontabitur, et cognoscet. Vice versa, de auditoribus quoque ipsis ex ministro et pastore ecclesiae non minore cura atque diligentia inquiret. De Officio Consistorii. Si urbes, pagi, regna, provinciae, curari et administrari com­mode ab uno non possunt, nisi alios secum, quorum consilio et ope juvetur, a latere habeat, multo certe minis in domo dei sancta, seu ecclesia, quae columna et firmamentum veritatis est, teste Paulo, fieri potest, ut unus tantae molis onus humeris sus­tineat, tot curis et cont[r]oversiis, quae subinde cum in doctrina, tum in matrimoniis, aliisque casibus emergunt, sufiicere possit. Proinde haud abs re synodus sancta decreto et authoritate sua certos quosdam e numero pastorum gregis Christi, tum usu rerum

Next

/
Thumbnails
Contents