Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
I. Könyv
48 4. Quia Deus Pater in plenitudine temporis restauravit et condidit omnia per ipsum, deditque illum nobis, ut per illum salvemur et vitae aeternae haereditatem accipiamus. Eph. 1. 3. Colos 1. 1. Joan 5. Act. 4. Rom. 3. Joan. 3. 5. et 6. 2. Hunc eundem Jesum Christum credimus coJendum et adorandum esse, quia Pater dedit omnia filio; Matt. 5. 11. et praecepit ut illum audiamus, in ipsum credamus, ipsum colamus, adoremus Matt. 3. 17. ideo omnes Thesauros scientiae et sapientiae in eo abscondidit Coi. 2. ut ex plenitudine ejus et nos omnes accipiamus Joan. 1. ut scilicet colentes Filium, colamus Patrem, et credentes in Filio credamus in Patrem, quia Pater in filio honoratur. Joan. 5. 3. Confitemur quod Jesus ille verus Messias, dum fuit in terris, contulit et etiam nunc confert bona Spiritualia fidelibus per verbum et spiritum, ideoque invocandus est, propterea enim a Deo Patre in illum bona omnia collata sunt, ut illa ab ipso confidenter in nostris necessitatibus petamus et speremus. Hinc quod postquam exhibitus in mundum venit, ad ipsum multi confugerunt dicentes: Jesu fili David miserere mei. Matt. 15. Marc. 10. Item: Domine Jesu suscipe Spiritum meum; Act. 7. neque tamen ut Deus ille Pater, ex quo omnia, invocatur 1. Cor. 8. neque etiam ea forma Invocationis, qua Patrem invocamus, nempe dicendo : Pater noster etc. sed ea ratione, ut id, quod Deus Pater illi contulit, certi simus Christum id nobis opulenter largiturum, quemadmodum ipsémét promisit: Quicquid petieritis in nomine meo, ego faciam, Joan' 14. Item: Ego dabo vobis os et sapientiam Luc. 21. Item: Vitam aeternam do eis, Joan. 10. Neque enim eo pacto mediator noster est, ut nihil nobis conferat, aut quod ab eo nihil petendum, expectandum, atque etiam sperandum sit, cum eo fine omnia a Deo Patre suo coelesti acceperit, ut ab ipso ea omnia, in nos tanquam membra ipsius derivarentur. 4. ) Dicimus etiam cum scriptura sacra, quod Jesus ille Christus, qui dicitur Caput nostrum, sit nunc quoque Ecclesiae Rex et regat per Spiritum suum fideles suos, domineturque super vivos et mo tuos, Rom. 14. Imo quod regat omnia verbo potentiae suae, Heb. 1. Nam Christum ideo nobis Pater dedit, ut in suis fidelibus nunc regnet, et illis vitam aeternam conferat, et ipse sit solus sub coelo, in cujus nomine nos salvos fieri oporteat. Act. 4. Et quamvis 1. Cor. 15. dicatur tunc futurum finem, quando filius tradiderit Regnum Deo et Patri, et cum omnia fuerint illi