Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
I. Könyv
11 pavit, sed in genere usus est, quo circa oportet omnes qui in consistorio, imo in toto ministerio erunt sine crimine esse, tamquam dei dispensatores. *1 II. Hi ipsi deliberabunt etiam de synodo convo-De synodo. can(ja cum superintendente, ne ob leves futilesque causas ex tot, tamque diversis ac remotis locis, ministri praesertim tenuioris sortis accersiti, inutiles sumtus facere, multasque alias devorare molestias cogantur. Detur etiam opera, quo ad eius1 fieri potest, ne importuno tempore, puta, parte anni validioribus tempestatibus obnoxia, autquando fruges ex2 agris colli guntur, et convehuntur (nisi forte gravissimae, et quae moram nequamquam patiuntur causae obstiterint)3 publica talis convocatio instituatur.4 Ita enim de statu communi recte pacateque conservando prospiciendum, ut interim occasio mercedem, et laborum fructus percipiendi singulis non eripiatur. 111. Mos fuit non illaudatus inde ab initio in omnibus ecclesiis pietatem5 et dcctrinae retinere studentibus, ut catechismum, quae praecipua fidei et religionis Christianae capita complecteretur, in publicum ederent, juxta ejus postea normam,6 tenella praecipue aetas, salutiferis praeceptis imbueretur, ac informaretur. Ideo viri graves docti, et spiritu dei ducti in consistorium assumti curabunt cum episcopo, de confessione publica catechesique ex limpidis divinorum oraculorum fontibus depromenda et in vulgus edenda, ne videlicet unus et alter vel judicio decepti, vel impetu aliquo affectus studiove gloria rapti aliquid in lucem proferant, quod postea non nisi difficulter, cum magno ecclesiae detrimento, aut etiam vulnere consopiatur atque componatur, IV. Quoniam saepe incidunt7 in vita et consortio hominum causae ium aliae difficiles, tum quae ad conjugia spectant, ita molestae et intricatae, ut non unius et alterius sed plurium omnio, et quidem eorum, qui judicio haud parum valent opera in dijudicandis illis opus sit, consistorii munus erit cum superintendente eas ex8 verbo dei et juxta rationes cum lege natura et decalogo, bonaque civili consvetudine consentientes definire, dijudicare, atque a) K. 1 hiányzik; 2. K, hiányzik — U. megvan ; 3 constiterint — U. obstiterint; 4 constitautur; 5 puritatem — U. pietatem: ° juxta quam normam tenella praecipue aetas; az 1694. éviben: juxta cujus postea normam. 7 accidunt ; 8 (ex) hiányzik. b) Széljegyzetként: 4,1 Concludent de tempore et loco synodi. *2 Chatecheses ipsi curabunt.