Szelényi Ödön–Szimonidesz Lajos szerk.: Theologiai Szaklap 16. évfolyam, 1918 (Budapest)

5. szám - Luther Márton levele Révay Ferenchez. Abel Jenő hagyatékából közli Szelényi Ödön

Adattár. Á leleszi országos levéltári hivataltól. 36. sz. 1887. Luther Márton levele Révai Ferenchez. Generoso et clarissimo viro, Dno Francisco de Réva Comiti Turóciensi ect. Domino suo in Christo observandissimo ! Gráciám et pacem in Domino. Etsi Litteras tuas vir Clarissime inter militas occupationes scripsisse te videam, ipse quoque miratus tarnen sum, quomodo tanta Argumentorum copia tibi ex Zwinglio inhaeserit in re Sacra­mentaria et valde doleo istis argumentis ista moveri, sed cum ipse quoque sim occupatior modo, quam ut prolixius mihi scribere liceat. Interim per Christum et Salutem tuam te oro, ne corruas in hune errorem, quod solum paneni et vinum in Sacramento et non Corpus et sanguinem Christi esse credas. Natu argumenta tua sunt Zwingiii, contra quem nos multa scripsimus, sed ver­naculo et multos Deo gratia convertimus. Quid enim absurdi est credere corpus Christi in Coelo et in Sacramento esse? An omni­potenti Deo difficile est, quod nobis incredibile videtur? Joannes dicit: „Nemo ascendit in Coelum nisi qui descendit e Coelo nempe filius hominis, qui est in Coelo" ; si tune fuit coelo cum in terra am­bularet, quomodo non simul erat in diversis locis ? Cui ista sunt incredibilia, quomodo eredet Deum esse hominem? Quomodo sit in utero Virginis simul verus Deus essentialiter ? Quomodo una persona simplicissimae Divinitatis incarnetur, exclusis duabis re­liquis? Mysteria fidei Verbo sunt tradita et accepta non ratione comprehensa aut judicata. Valde, imo totum ratio est, quae dictât : idem corpus non posse in diversis locis esse, sed ratio est coeca, et quod ei est impossibile, Deo est facillimum. Mihi non est cor­pus idem in coelo et terra, sed quis sum ego ? Mihi non est corpus magnum in parva particula panis, sed quis ego? Deo non est impossibile omne Verbum. Non qui comprehenderit, sed qui credi­derit, salvus erit; et iterum : si non credideritis, dicit Jsaj. Cap 1. non intelligetis nec permanebitis. — Miserrimus sit i 1 le Deus, qui non dixit aut facit, quod nobis incredibile est. Sic enim nullum tandem habebimus articuluin fidei si judicio rationis nostrae aesti­mandum fuerit. Sed occupatus cogor hic sistere, te per Christum rogans: ut in veteri fide Ecclesiae perstes, donec cum tempore argumenta tua copîosissime solverim, verba Dei: hoc est corpus meum, te non fallant; nam ratio et hominum sapientia mendax est, et fal lit. Christus Dominus te regat Spiritu sancto suo. Amen. Datae Wittenbergae 4 a- 1539. {Ábel Jenő hagyatékából közli Szelényi Ödön).

Next

/
Thumbnails
Contents