Mocsáry Sándor szerk.: Természetrajzi Füzetek 18/1-4. (Budapest, 1895)

1-2. szám

atipedis et T. striatae ex eo solum pendeat, quod lamella illius magis con­voluta sit, huius magis explanata. riSAUBIim 22. Pisauria mirabilis (CLERCK). Bessar. : Teleshovo, 16. V. fem. pelle nuper exutá et exempla nondum adulta. Feminae huius epigyne ab apicibus costarum anticarum usque ad marginem posticum 0*48 mm. longa est, in dimidio posteriore 0*36 lata ; area in parte posteriore inclusa 024 lata, ses­cuplo fere latior quam in lateribus longa, limbo circumdata lato obtuso, postice duplo latiore quam in lateribus (0*13 et 0*065 lato), in margine postico medio in dentem brevem latum producta, lateribus in dimidio an­teriore paullulum sinuatis, angulis anticis apice obtusis, anteriora versus et parum foras directis. Costa?, quibus pars epigynes anterior ornatur, crassae obtusae, apice obtuso, parum dilatato, paullo incurvato, antice inter se fere contingentes, foveam includunt aeque circiter latam atque costarum apices dilatati, duplo circiter longiorem quam latam, antice breviter, posterius autem longe angustatam. —• Differt itaque haec epigyne non parum ab epigyne exemplorum aetate magis provectâ; ex. gr. in exemplo quodam, quod ova deposuerat, epigynen 0*60 mm. longam, postice 0*52 latam inveni, area postica 0*44 lata, 0'26 longa, in lateris utriusque parte anteriore fovea profunda et magna ornata, qua? fovea in latere interiore et antice costâ cir­cumdatur ex area exeunti, anteriora versus directâ, tum foras curvatâ et usque ad latus externum areae producta. Limbus area? in lateribus acutus, postice 0*08 latus. Costae in epigynes parte anteriore sitae subacutae, apicem versus fortiter dilatatae, apice extrinsecus convexo, intus excavato, itaque acuminata?; apices earum circiter 0'10 mm. inter se distant, costâ tarnen transverse positâ, humili coniunguntur ; fovea costis inclusa ca 0T3 lata, circiter sescuplo longior quam lata, antice rotundata, postice acuta. — Nihilominus feminam earn ad Teleshovo captam speciei propria? adnume­rare non audeo, nam epigyne Pisauráé mirabilis insigniter mutatur pro­grediente setate et in exemplis subadultis, in quibus sub cuticulâ trans­lucens conspici potest, simili est forma atque in femina hac nostra, qua? pellem nuper exuerat. AGALENIDyE. 22. Tegenaria inc. spec. Transcauc. : Gelati, fern, iuvenis, T. cam­pestri C. L. KOCH similis, fortasse ab ea non diversa.

Next

/
Thumbnails
Contents