Mocsáry Sándor szerk.: Természetrajzi Füzetek 18/1-4. (Budapest, 1895)
1-2. szám
maximam dorsi abdominis area occupât cinereo-fusca, antice et in lateribus anguste albido cincta, supra mamillas leviter excisa, marginibus lateralibus paullo ina?qualibus, parum definitis; secundum medium area ha?c vittâ ornatur albidâ, parum definitâ, antice, ubi seque circiter lata est atque femora I., sensim evanescenti, marginem anticum non attingenti; vitta haec e fasciis transversis albidis, intervallis obscurioribus angustis disiunctis constare videtur ; fascia in 2 /s longitudinis dorsi sita cœteris maior, usque ad margines area? fusca? producta ; prope marginem anticum area punctis albidis duobus transverse positis ornatur (pars ha?c in exemplo nostro paullo detrita est). Laterum et ventris pubes albida, in illis etiam pubes fulva et fusca immixta. E speciebus mihi notis, Alto vili praesertim affinis est A. distinguendus E. SIM. ; mas eius — prœter res alias — difiért ab A. vili picturâ cephalothoracis, femina marginibus posticis foveolarum, quibus epigyne ornatur, in costam transversam coniunctis. Alia species Atto vili adhuc similior Attus ammophilus THOR.* videtur; huius céphalothorax maris prœter vittam médiám vittis duabus cinerascenti-albis parallelis per oculos laterales ad declivitatem posticam ductis, ornatus describitur abdomen femina? vittâ media pictus longitudinali lata, pœne per totum dorsum extensâ, qua? postice lineis parvis transversis angulatis obscurioribus notatur et utrimque très ramos ... eiusdem coloris emittit. — Alius vilis fortasse varietas modo A. ammophili est. 15. Yllenus albocinctus (KRONEB.**). Armen. : Aralich, 13. VI. fern, adult. Exempla base paullo differunt a feminis iunioribus, quas solas AL. KRONEBERG novit ; banc ob rem ea discribenda censeo. Femina. Céphalothorax 1*9 mm. longus, in 8 /s longitudinis, ubi latissimus est, 1*6 latus, margine antico 1*3 lato, sub oculis seriéi 3-a? quam series ha?c non latior. Area oculorum paullulum longior quam 2 /s cephalothoracis, latere postico quam anticum circiter Ve longiore, a latere adspecta insigniter declivis : margo inferior oculi postici cum margine superiore oculi seriéi 2-a? lineam sublibratam désignât, margo superior oculi lateralis antici eius radio saltern demissius situs quam margo inferior oculi seriéi 2-as. Pars dorsi pone aream oculorum sita, quam area ha?c multo brevior, anteriora versus paullulum descendit; declivitas postica longa, subrecta, modice prœrupta. Margines superiores oculorum anticorum lineam rectam désignant, oculi hi inter se valde approximati ; clypeus sub oculis mediis circiter radium eorum altitudine œquare videtur (margo clypei pilis longis dense * Verzeickniss süd-russischer Spinnen et Descriptions of several european and north-african spiders. ** Puteshestwie w Turkestan A. P. FEDTSHENKO.