Schmidt Sándor szerk.: Természetrajzi Füzetek 17/1-4. (Budapest, 1894)
1-2. szám
Nomadita HOT. gen. Corpus nitidum, parce pilosum. Frons inter antennas acute carinata. Antennae (in solum cognito mare) 13-articulatae, longiusculae. Labrum inerme. Scutellum bituberculatum. Alae superiores cellulis cubitalibus completis duabus, magnitudine subaequalibus, secunda cubitali ambos nervös récurrentes excipiente, nervo récurrente primo ante medium, secundo ab apice sat remote terminális; vena ordinaria interstitiali. Abdomen maris oblongum, supra maculis e tomento niveo non ornatum. Forma et habitu Nomadae simillima ; sed ab ea : cellulis cubitalibus tantum duabus (non tribus), vena ordinaria interstitiali etc. iam facile cognoscitur. A genere MeUttoxena Mor. (Horae Soc. Ent. Eossicae. IX. 1872. pag. 154; quod genus etiam ego propter characteres a Clarissimo Auctore állatos et venam ordinariam interstitialem a genere Bicistes distinguendum esse censeo) : antennis multo longioribus, in mare 13-articulatis, nervo récurrente secundo ab apice sat remote termiiiato, vena ordinaria interstitiali et non satis pene furcam sita, differt. In systemate igitur inter Melittoxenam et Nomadam locum aptissimum babebit. — Species tantum unica mihi cognita est, nempe : Nomadita montana n. sp. Nigra, parce griseo-pilosa ; antennis 3 mm. longis, rufis, superne infuscatis, articulo flagelli secundo tertio subaequali, hoc quarto longiore ; labro clypeoque fulvido-flavis ; orbitis oculorum internis subtus mandibularumque basi flavis; pronoto flavo-marginato ; callis humeralibus, alarum tegulis scutellique maculis duabus ro tun die rufis; mesonoto sat sparsim crassius punctato, segmenti mediani area superiore dense subtilissime coriaria, lateribus laevigata, mesopleuris crassius dense rugoso-punctatis alboque pilosis ; abdomine brunneo-nigro, segmentis dorsalibus : primo maxima parte apicali secundoque in medio fasciatim auguste et 2—4 margine apicali rufis, 2—4 lateribus posticis utrinque et sexto toto pallide-flavomaculatis, illorum maculis sat magnis ovalibus, segmentis : primo laevi, 2—5 sat sparsim punctulatis, anäli-nigro, dense granulato, apice in medio lenissime emarginato ; segmentis ventralibus duobus primis rufo-maculatis ; pedibus rufis, femoribus intermediis basi fere usque ad medium et posticis tibiisque his maxima parte brunneo-nigris, calcaribus longis, medio parum curvatis, pallide testaceis ; alis leniter infumatis, venis fuscis, stigmate brunneo. — d ; long 6 mm. In Hungáriáé septentrionalis montibus Tatricis ad balnea Tátrafüred, in altitudine 3000 pedum, mense Julio anno adhuc 1884. circa nidos Doufoureae mimdae Lep. in unico solum specimine detexi.