Schmidt Sándor szerk.: Természetrajzi Füzetek 17/1-4. (Budapest, 1894)

1-2. szám

eis prœditum (eminentiis ancorariis destitutum), imprcssioiiibus transversis Sep­tem divisum ; partes palporum omnes, partim paucioribus, crinibus globuliferis ornata?. — Mari articulus primus antennarum processu apicali superiore ; pars patellaris palporum processu apicali i-nteriore-inferiore prono armata ; scutum dorsuale ordinibus ambobus tuberum pcrlatorum pcrlmmilium quaternorum ornatum. Nemastoma triste C. L. KocJi ( Ueb ersieht d. Araehnidensystems. Fasc. II. p. 38. Nemastoma triste C. L. Koch ç (Die Arachniden. T. XVI. p. 63 Fig. 1542). Tuber oculiferum convexum, aeque longum atque latum, manifesto latius quam altius, granis subcylindricis densis ornatum. Scutum dorsuale totum granis dispersis densis ornatum et secundum marginem anteriorem granis subcylindricis pneditum ; impressionibus transversis septem divisum, quarum tertia limitem inter cepbalothoracem et abdomen indicat ; segmenta abdominalia maris priora quattuor (partem scuti igitur efficientia) tuberibus perlatis, perhumilibus binis praedita, ordines ambos, pone divergentes, formantibus, quorum vix vestigia apud feminam adsunt. Segmenta dorsualia libera et ventralia et coxae granis densis ornata, quae in segmentis ventralibus minora sunt. Antennarum articulus primus maris processu apicali superiore instru­ctus, robusto, oblique erecto, quadrilatero, in basi leviter coarctato, granu­lato, subaeque longo atque diametro articuli. Articulus secundus utrique sexui muticus. Palpi breves, robusti, maris quam feminas multo robustiores. Pars femoralis maris elevata, curvata, parte patellari longior, ultra medium ordine inferiore-interiore tuberculorum parvorum conicorum acutorum trium munita ; feminae leviter curvata, apicem versus leviter incrassata, mutica. Pars patellaris maris apicem versus sensim latior, vix curvata, processu api­cali interiore-inferiore oblique prono, robusto, conico, obtuso, armata, qui diametro transverso apicis articuli manifesto brevior est, subaeque autem longus atque crassitudo apicalis articuli ; feminae rectas, parte tibiali non crassior. Pars tibialis parte tarsali fere duplo longior. Partes femoralis et patellaris crinibus globuliferis paucioribus ( J ) aut paucis ( <f ), tibialis et tarsalis undique (cf sat paucis) vestitae. Pedum femora, patellae, tibiae dense granulata ; femur I infra sca­brum. Femora I integrum ; in articulos spurios basales divisa sunt : II et III 1, IV 3, quorum proximus vix manifestus. Tibia I quam patella dimidio longior et, ubi crassisima, paullo crassior. Articuli metatarsorum : I 2, II 5 ; III 3; IV 4. Articuli tarsales (exempli unius): 9, 15, 11, 11. Opace nigrum, unicolor. Palpi et pedes brunnei; pars basalis femorum pallida ; metatarsi et tarsi apicem versus dilutiores. Mas femina manifesto minor.

Next

/
Thumbnails
Contents