Schmidt Sándor szerk.: Természetrajzi Füzetek 17/1-4. (Budapest, 1894)
1-2. szám
Tuber oculiferum parvum, a margine anteriore corporis spatio, quam longitudine tuberis duplo majore, separatum ; aeque longum ac latum, longius quam altius, supra non excavatum, cristae ambae tuberculorum sibi sequalium, humilium, rotundorum, densorum, quinorum (alborum) sibi perpropriusque. Corpus ovatum. Margo anterior angustus, rectus, processulis tribus pi'oclinibus conicis acutis, sibi propinquis praeditus, ordinem rectum formantibus, quorum médius ceteris paullo major. Processuli conici minores vix acuti in angulis anterioribus bini ; post orificia glandularum fœtidarum singuli; post coxas II et III singuli, juxta quos tubercula magna conica. In parte anteriore cephalothoracis tubercula rotundata sat pauca ; pone tuber oculiferum ordines transversi duo tuberculorum (s. granorum magnorum) rotundatorum ; in segmentis abdominalibus dorsualibus adsunt ordines singuli tuberculorum similium, tubercula segmentorum sexti et septimi et octavi paullo minora. Quae tubercula omnia alba sunt. Dorsum totum praeterea dense granulátum et abdomen punctis impressis fuscis ornatum, sua areola albo cinctis, in ordines sat reguläres transversos dispositis. Venter punctis impressis dispersis ornatus, ceterum laevis. Antennarum articulus secundus longus, crinibus brevibus nigris dispersis anterioribus et turba crinium similium inferiore, adversus basin digiti immobilis posita, ornatus. Palporum pars trochanterica parte femorali non duplo brevior, spinulis inferioribus densis dispersis armata. Pars femoralis ordinibus inferioribus duobus spinularum armata : exteriores ultra medium articuli attingentes robustiores et maiores, quinque, quarum duœ ultimae ceteris manifesto majores ; inferiores sex aequales, partem dimidiam articuli excipientes; supra et extra ordinibus pilorum perbrevium ornata; apex interior paullum rotundate productus. Partes cetera? inermes ; patellaris et tibialis pilis brevibus ornatse, in ordines partim dispositis ; pili intra densiores, paniculum tarnen non formantes. Pars patellaris parte tibiali manifesto brevior ; apex interior in conum perbrevem obtusum vix productus. Pedes breves, robusti, coxae I granis piliferis densis, ceterae infra inermes ; I, II, III processulis dorsualibus singulis minoribus instructs ; lateralibus I destituta, II processulo posteriore magno ; III et IV tuberculis brevibus robustis singulis, anterioribus, munitae. Trochanteres I et II processulis anterioribus et posterioribus utrobique binis ; III. anterioribus duobus et posteriore uno ; qui processuli conici subobtusi, in trochantere I multo minores; trochanter IV granis anterioribus rotundatis. Femora I et II teretia ; III et IV leviter angulata ; omnia praeter processulos apicales dorsuales binos mutica. Tibiae manifesto angulatae. Metatarsi subteretes. Tarsorum articulus primus ceteris multo longior. Testaceus. Céphalothorax striis brunneis ambabus ornatus, a tridente usque ad tuber oculiferum ductis, et brunneo variegatus. Abdomen dor-