Schmidt Sándor szerk.: Természetrajzi Füzetek 17/1-4. (Budapest, 1894)

1-2. szám

formantibus ; praeter quos segmentum quartum tuberculis humilibus late­ralibus utrinque singulis, ornatum. Segmenta quintum, sextum, septimum processulis similibus quaternis praedita, quae in segmento septimo inter sese aeque distant, dum medii segmentorum quinti et sexti sibi quam lateralibus propinquiores sunt. Segmentum dorsuale anale et venter mutica. Antennas parvae; articulus secundus oblongus. Palpi parvi. Partes omnes muticae ; patellaris et tibialis subaeque longi, peniculo interiore des­titute, in apice non productae. Pedes breves. Coxae I processulo parvo anteriore, II processulo ante­riore et processu posteriore ; III processu anteriore biramo (seu tuberculum laterale ante apicem gerente) et processulo posteriore ; IV. processibus ante­riore et posteriore instructae. (Coxae processibus dorsualibus destitutae). Tro­chanteres processibus anterioribus et posterioribus, utrobique saepissime bi­nis. Femora teretia, ordinibus binis, anterioribus et posterioribus, processuum tricuspidatorum * instructa, quorum longiores aeque longi atque diametros articuli sunt; eminentiae femoris II ultra medium minores: tubercula. Praeter quos femora I. III. IV. ordinibus singulis dorsualibus tuberculorum parvorum praedita. Patellae teretes praeter tubercula apicalia tuberculis parvis superioribus praeditae. Tibiae teretes muticae, sicut femora et patellae et metatarsi dense granulatse ; tibia I spurié articulata. Céphalothorax fuscus, testaceo marmoratus ; scutum abdominale (segmenta quinque priora coalita) fuscum, ante testaceo variegatum. Seg­menta libera fusco-testacea. Eminentiae tuberis oculiferi totae testaceae et apices eminentiarum abdominalium sordidse testaceae. Venter sordide testa­ceus. Coxae et trochanteres testacea ; partes ceterae pedum sordide testacesp. Corpus 4 mm. long., 2'5 mm. lat.; pedes I 7; II (sine tarso) 12 III 7; IV. 11*5. — Platybunus robustus Lendl no v. spec. $ 8*5 mm. longus, 5 mm. latus, magnus ac robustus; cinerascenti­rufus in extremitatibus colore ferrugineo ; dorso vitta lata in marginibus undulata in cephalothorace dilatata, colore saturate­cinereo, in abdomine postice attenuata, dilute-brunnea usque ad segmentum sextum abdominis extensa; ventre unicolori albido-flavescenti ; apicibus femorum, genibus tibiisque dilute-ferrugineis. Cephalothorace longitudine duplo latiore ; oculis magnis et in latere tuberis oculiferi magni ephippiformis lati ac bene ele­vati sitis ; tubera oculi vero lateribus spinulis armata ; abdominis segmento primo convexo, sulcis bene discreto, spinulis parvis nigris transversis * Lente acutissima inspecti processus dicti videntur esse spinae, quorum pars basali in cuspides ambas producta est, juxta partem apicalem (vel aculeum) positas.

Next

/
Thumbnails
Contents