Századok – 2023
2023 / 6. szám - TANULMÁNY - Bácsatyai Dániel: A széplelkű kamaraispán és más szerencselovagok. III. András olaszai
A SZÉPLELKŰ KAMARAISPÁN ÉS MÁS SZERENCSELOVAGOK heredum sive parentum meorum. Volo tamen quod ille, qui ultimo sine herede masculo remanserit, ordinare possit pro anima sua libras duo mille. Item volo, quod dentur pro anima Marinelli, filii mei libras trecentas. Item libras vigintiquinque pro anima Nani de dictis librarum duobus mille. Item volo, quod solvantur omnia mee debita clarefacta et specialiter omnibus illis, qui mihi mutuaverunt in civitate Zagabriensi sicut in concordia fui cum eis, ut continetur in instrumento facto manu presbiteri lacobi Pedegella. Residuum vero omnium meorum bonorum dimitto Michieli filio meo cum omnibus condicionibus suprascriptis, ita tamen quod mei commissarii quandocunque heredes mei sine herede obierint masculo, ut dictum est, faciant sicut superius est expressum. Item volo, quod inveniatur ratio condam Leonis Mutio, et si debeo aliquid dare ei, quod solvatur eidem. Item volo dare pro anima mea libras duodecim grossorum, de quibus quinque distribuantur in Clugia, tres in Puvilia, soldos quadraginta in Venetiis et soldos quadraginta in Boriano da mare et in illis locis pro pauperibus vestiendis, mulieribus maritandis et monachandis, ita quod non habeant ultra soldos centum pro qualibet, ut dictum est superius. Insuper do et concedo suprascriptis commissariis meis post obitum meum plenam virtutem et potestatem inquirendi, interpellandi, proclamandi, placitandi, respondendi, advocandi precepta et interdicta tollendi, legem petendi, sententiam audiendi et consequendi, intromittendi atque excutiendi omnia mea bona et habere a cunctis personis ubicunque et apud quemcunque ea invenire poterint cum cartis et sine cartis, per curiam et extra curiam, securitatem et omnes alias cartas vel quicquid inde opus fuerit faciendum modo et ordine, ut predicitur, posset dimissiones et debita persolvendi, in anima mea iurandi et totum, in quod huic mee commissarie spectare videbitur faciendi et exercendi, sicut ego vivens facere possem et deberem. Et hoc meum testamentum firmum et stabile iudico imperpetuum. Si quis igitur ipsam ausu temerario corrumpere presumpsit, habeat sibi contrarium Deum patrem omnipotentem. Et insuper componat cum suis heredibus et successoribus suprascriptis commissariis meis et eorum successoribus auri libras quinque. Et hec mei testamenti carta in sua permaneat firmitate. Signus suprascripti Albertini Mauroceno, qui hec rogavit fieri. + Ego Petrus Babay presbiter testis subscripsi. + Ego Marcus de Vinea archipresbiter Castellanus, notarius de mandato, licentia et auctoritate incliti domini ducis Veneriarum suique minoris et maioris consilii cum subscriptione tamen unius testis, cum alter, videlicet presbiter Nicolaus ecclesie Sancti luliani, testis rogatus subscribere recusasset, compleri et roboravi. 1192