Századok – 2015
2015 / 4. szám - KISEBB CIKKEK - Kiss Balázs - Oláh Róbert: Pázmány Péter két utolsó missilise 1618-ból
980 KISS BALÁZS - OLÁH RÓBERT Illustrissime domine domine Patrone colendissime salute servitiorum meorum paratissimum commendere praemissa elapsa hac septimana Conventus Galgócz per Domine Palatinum celebratis est et inter alia qua Reverendissimus domino Nitriensis aulae suae Majestatis Cancellarius de negotiis Bohemieris ad consultanda habebat in commissis im deliberationem adducta fuere. Intelligo autem conclusum illiis ac Suae Maiestati Suasum ut Dominus Palatinus Universis statibus Hungáriáé Leychoviam comitia indicat ibique de hoc negotio Bohemico deliberet. Scripsi die hesterna Sacratissimae Caesareo Maiestati Domino nostro clementissimo de hac ipsa re ac literas postea Girrinch23 transmissi celeriter perferendas pro cautela tamen copiam earundem hisce inclusam Vestra Illustrissime Dominationi transmitto. Illud vero Illustrissimae Dominationi Vestrae significandum censui. Ex quo Augustissima domus Austriaca Ungariae regimen gerit inauditum esse ut Generalia Regni Comitia Palatinus indicare iisque Palatinus praesideret. Et si semel haec authoritas permittatur facile deinceps quoque in exemplum trahetur ac quicquid in huiusmodi comitiis determinabitur pro publica Regni conditione habebitur. Cum Lincensis Principum ac Provinciarum Conventus habebatur,24 permissum fuit nostro Palatino non ut quidem Generalem sed solum vicinorum Baronum ac Comitatuum Conventum Posonii celebraret sed quo fructu meminisse Vestrae lllustrissimaeque Dominatio potest. Itaque Illustrissime Dominatio Vestrarum pro suo sapienti iudico dispiciet in Conventus huiusmodi praesertim in Ungaria Superiori sit praemittendus. Nihil consultum videretur si Maiestas Sua Palatino perscriberet eo modo procedendum esse in Subsidio contra Bohemos ferendo quo modo processit demortuus Palatinus Thurzo quanto in expeditionem Transsylvanicam Dominum Forgachum miserat: Tunc enim absque Comitiorum celebratione modum invenire Palatinus potuit ad educenda circiter decem millia hominum extra provinciam. Iisdem igitur vestigiis nunc quoque insistatur. Excelsa Camera Aulica sollicitat me ut trecentis Militibus Uyvariensibus qui in expeditione Bohemica sunt aliquot mensium stipendia submittam. Ea certe in hac Suae Majestatis immo totius rei publicae summa necessitate si facultas mihi sufficeret libentissime submitterem. Verum Illustrissime Domine septingenti sunt Uyvarini milites quos ego in aliorum absentia quotidie sustentare debeo. Et ut mei mihi officiales referunt. Ex quo trecenti illi Milites Uyvarino abire pro sustentatione reliquorum septingentorum plus quam duo urnarum vini millia ac duodecim millia mensurarum frumenti sunt erogata. Ego ingenue Illustrissimae Dominationi Vestrae duo quod si in hac mea infirmitate vel mortuus fuissem vel porro moriendum foret pro honesta sepultura expensas habiturus non fuissem. Cum igitur Illustrissima Dominatio 23 Helységnév: feltehetően Gerencsér, Pozsony vármegye, ma: Hmčiarovce nad Pamou, Szlovákia. 24 Utal az 1614-es a birodalom rendjeit érintő linzi gyűlésre, bővebben: Angyal Dávid: Az 1615-i bécsi török békének titkos pontjai. Emlékkönyv dr. gróf Klebelsberg Kuno negyedszázados kultúrpolitikai működésének emlékére. Születésének ötvenedik évfordulóján. Bp. 1925. 373-375. Ila Bálint: Az 1614-i linzi egyetemes gyűlés. In: A gróf Klebelsberg Kuno Magyar Történetkutató Intézet Évkönyve IV Szerk. Károlyi Árpád - Angyal Dávid. Bp. 1934. 249-253.