Századok – 2015
2015 / 4. szám - KISEBB CIKKEK - Kiss Balázs - Oláh Róbert: Pázmány Péter két utolsó missilise 1618-ból
978 KISS BALÁZS - OLÁH RÓBERT Sacratissima Cesarea Regiaque Maiestas, Domine Domine Clementissime. Post fidelitatis fidelium servitiorum in gratiam Maiestatis Vestrae humillimam commendationem. Ea quae Maiestas Vesira Sacratissima de rebus Bohemicis per Reverendissimum Dominum Episcopum Nitriensem Aulae Maiestatis Vestrae Cancellarium communicare dignata est cum Ungaris consiliariis ad me quoque morbo detentum ad iisdem Dominis Consihariis transmissa fuere. Et beet tenuem meam opinionem quam et pro Maiestatis Vestrae Sacratissime dignitate conservenda et pro bona pubbeo consultissimam iudicabam sincerissime eisdem dominis consibariis aperui. Volui tamen pro fidebtate Maiestati Vestrae debita eandem ipsam opinionem meam humillime Maiestati Vestrae suggerere. Principio igitur. Mihi nullo modo consultum videtur, ut aliqua Regni Comitia celebrentur19 praesertim quibus nec Maiestas Vesira nec Serenissimus rex Ferdinandus interessé possit. Nam ut Sapientissimo Maistatis Vestrae iudicio consideranda relinquam pericula quae levissima occasione exoriri possent ex huiusmodi conventu in quo Regnum totum representatum et quicquid in eo conclusum fuerit pro Regni decretis habeatur: Ego quidem certe nullo modo crediderim Regnicolas induci posse ad aliquam pro sublevenda Bohemico negotio contributionem praestandam quin potius (ut in fine proximorum comitiorum, dum iam res Bohaemicae erupissent) accidit et confoederationem Bohemicam refricabunt, et eductum ex Hungária militem conquerentur, et contributionis in ultima Diéta factae magnitudinem exaggerabunt. Et quod in fine Comitiorum ultimorum non sine tumultu tentatum est sanctione aliqua ne miles in Bohemicam duci possit canebunt. Sed faciamus in Contentu Leuchoviae vel Eperiesini faciendum subsidium aliquod contra Bohemos decernendum. Illud certe si Precuniarium erit a portis singulis florenum unum non excedet. Sic nix decem millium florenorum summam exceta superabit vel certe insurrectionem aliquam personalem Nobilium decernent. Quod si fiat certum est ut, qui insurrexerint extra fines regni non educendos. In ipsis autem Regni visceribus si exercitus aliquis congregatus fuerint periculum gravissimum est intestini alicuius mali praesertim misi viri valde cordati rem moderentur; multa enim audent simul collecti quae sparsi non attendarent. Ex his igitur aliisque rationibus quas ex circumstantiis Personarum negotiorum ac informatiorum de rebus Bohemicis faciendarum plures deducere possem, mihi omnino periculosum videtur, Conventum in absentia Majestatum Vestrarum, et praesertim in Ungaria Superiore celebrare. Ideoque si vel maxime Conventus aliquis celebrandus esset fiat prope ubi Maiestas Vestra in dies informari posset, ac praesentibus Commissariis Maestatis Vestra celebrari deberet. Licet ut dixi non valde utilem valde autem periculosum ego eiusmodi Conventum in praesenti causa iudicem, praesertim cum et hiems sit bello gerendo inutilis et tempus ipsum divina ope auxiliante20 sapientissimoque Maiestatis Vestrae consilio remedium hisce malis adferre posset. 19 Sorközi betoldás. 20 Lapvégi betoldás.