Századok – 2013
KÖZLEMÉNYEK - Fedeles Tamás: Ördögi sugallattól vezérelve - egy 15. századi gyilkosság nyomában II/433
EGY 15. SZÁZADI GYILKOSSÁG NYOMÁBAN 455 tatis et virtutum meritis apud nos multipliciter commendavit, supplicationibus inclinati, propositum et voluntatem tuam ac causas homicidii huiusmodi paterna caritate considérantes, et tibi pastorali officio premissis attentis providere volentes, teque ab omnibus et singulis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis a iure vel ab homine quacunque occasione vel causa litis, si quibus quomodolibet innodatus existis, ad effectum presentium dumtaxat consequendum harum serie absolventes et absolutum fore censentes, ac premissa omnia et singula et eorum circumstantias pro expressis habentes, te a reatu homicidii huiusmodi auctoritate apostolica absolvimus, iniuncta tibi penitencia salutari, omnemque inhabilitatis et infamie maculam sive notam propter premissa contracta abolemus, ac tecum super irregularitate, quam propterea inncurristi, et quod in omnibus per te susceptis ordinibus, etiam in altaris ministerio, ministrare libéré et licite valeas, nec non lectoratum, canonicatum et prebendam Bachiensis, ac archidiaconatum de Baronia, ac canonicatum et prebendam Quinqueecclesiensis ecclesiarum predictarum retinere, ac cum illis quecumque, quotcumque bénéficia ecclesiastica, cum cura vel sine cura, eciam si canonicatus et prebende, dignitates, personatus, administrationes vel officia etiam curata et electiva in cathedralibus, etiam metropolitanis, vel collegiatis ecclesiis fuerint, si tibi alias canonice conferantur, aut eligaris vel assumaris ad ilia, recipere et tarn prius obtenta predicta, quam obtinenda simul vel successive, simpliciter vel ex causa permutationis, quociens tibi placuerit, dimittere, et loco dimissi vel dimissorum, aliud vel alia, simile vel dissimile, aut similia vel dissimilia beneficium, seu bénéficia ecclesiasticum, vel ecclesiastica recipere, similiter etiam retinere de speciali gratia dispensamus, processusque et sententias seu privationes predictas et omnia inde secuta, illorumque tenores et compendia pro sufficienter expressis habentes, cassamus et annullamus et viribus evacuamus, ac pro infectis haberi debere decernimus, tibique, quod lectoratu et aliis beneficiis predictis privari premissorum occasione non possis, proinde ac si premissa huiusmodi minime commisisses, concedimus, ac te in pristinum statum restituimus, reintegramus et plenarie reponimus, molestationes, inquisitiones et quidquid contra tenorem presentium forsan attemptari contingerit, ex nunc irrita et inania nulliusque roboris vel momenti existere decernimus per présentes. Non obstantibus premissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non Bachiensis et Quinqueecclesiensis aut aliarum ecclesiarum, in quibus alia bénéficia huiusmodi forsan fuerint, iuramento, confirmacione apostolica vel quacunque firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuscunque. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, anno incarnationis Dominice millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto, sexto Nonas Maii. Pontificatus nostri anno quarto.