Századok – 2013
KÖZLEMÉNYEK - Fedeles Tamás: Ördögi sugallattól vezérelve - egy 15. századi gyilkosság nyomában II/433
452 FEDELES TAMÁS libéré et pacifïce dimitteret, ipseque tamen animo pertinaci illa dimittere denegans, eundem Stephanum dato certo signo, ut mos est illius patrie, ad duellum provocavit, et eidem Stephano comminatus extitit. Et deinde, cum ipse Stephanus post proxime preteritum festum Nativitatis Domini nostri Ihesu Christi, in die videlicet festivitatis Sancti Thome martiris a carissimo in Christo filio nostro Nicoiao rege Bosne illustri, cuius capellanus existit ad ipsius regis servitia fecisset evocatus proficiscereturque cum sua comitiva, quo rex prefatus miserat, idem Benedictus casu post ipsum Stephanum in quodam curru licet diverso itinere venit, quem ipse Stephanus in via publica expectans de predicta occupatione iurium et bonorum ecclesie huiusmodi allocutus fuit, ubi hinc modum multa verba iniuriosa racione dictorum bonorum examinorum perturbatione et ad dictam provocatione emissa fuerunt, que in tantum amborum irritatos amicos, ut ambo de curribus, quibus vehebantur, descenderent, et ambo arma raperent, eumqe prefatus Stephanus prope currum Benedicti occessissent. Idem Benedictum primum eidem Stephano grave in capite vulnus inflixit, quidam insuper familiaris ipsius Benedicti similiter in ipsum Stephanum manibus armatis impetum fecit, interea ipse Benedictus unum ex familiaribus eiusdem Stephani usque ad mortem vulneravit. Ipse vero Stephanus, postquam vidit mortem sui servitoris et vulnus capiti suo inflictum graviter commotus, ad arma suos famulos exhortatus extitit, et unus ex familiaribus ipsius Stephani, cuius consanguineum prefatus Benedictus, ad mortem vulneraverat, eundem Benedictum lancea transflxit, ipse quoque Stephanus prefatum Benedictum insuper vulneravit, qui parvo post tempore exspiravit. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat prefatus Stephanus de premissis, in quibus aliter, quam ut prefertur, culpabilis non fuit, ab intimis doleat, et obligationes cum prefato Benedicto pro defensione iurium dicte ecclesie habuerit, enim quoque sibi illatúm vim vi repellere coactus fuit, velitque pro anima dicti Benedicti Altissimum exorare pro parte dicti Stephani, qui presbiter est, et ut asserit, etiam canonicatum et prebendam ecclesie Quinqueecclesiensis ac archidiaconatum de Barania in eadem tunc obtinebat, ac de partibus illis ad Romanam Curiam non sine laboribus et expensis premissorum occasione personaliter se contulit, nobis fuit humiliter supplicatum, ut ipsum Stephanum a reatu predicto absolvere et super irregularitate, quam premissorum occasione contraxit, dispensare aliasque sibi et statu suo in premissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur, qui illius vicem gerimus in terris terminus proprius est misereri semper et parcere, eundem Stephanum apud nos alias de iure ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum horum interitu, nec non prefati regis1 super hoc pro dicto Stephano dilecto capellano suo humiliter supplicantis, consideratione, gratiose favore prosequi volentes ipsumque Stephanum a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et penis a iure vei ab homine quavis alia qua premissorum occasione vel causa litis et influctis, si quibus quomodolibet innodatus existit, 1 A bal margón beszúrva: nobis.