Századok – 2007
DOKUMENTUMOK - Nagy Gábor: Miksa főhercegre várva. Rudolf erdélyi biztosainak két jelentése 1598 májusából VI/1557
RUDOLF ERDÉLYI BIZTOSAINAK KÉT JELENTÉSE 1598 MÁJUSÁBÓL 1585 melius succederet etiam divortium. De episcopo verő non foret abs158 re, ut eius confirmatio in longum protraheretur, vei in eius locum (quod nobis pater Alphonsus suasit) adduceretur Faustus Verantius aut certe ipse 11 ita constringeretur, ne supremam auctoritatem sibi vendicare posset et sola literarum expedicione contentus esset, in alia se non ingereret, instar aliorum cancellariorum, quandoquidem iam incipit iactitare se esse regni, non principis cancellarium. Quod animadvertentes consiliarii işti potiores putant unita iam hac provincia cum regno Ungariae non esse necessarium, ut hic cancellarius tanti nominis et auctoritatis constituatur, sed sufficere, ut titulo solum vicecancellarii fungatur, cum provincia ipsa nomine maiestatis vestrae caesareae gubernetur et consiliarii quoque sub titulo et nomine caesareae maiestatis vestrae nuncupentur. Sed de his atque aliis sacra maiestas vestra a domino Pezzen poterit data occasione informări, quae nos, ne adhuc prolixiores simus, modo relinquemus. Caeterum159 ad nos quod attinet, cum domo non ita instructi exierimus, ut diutius hic herére queamus, humiliter supplicamus vestrae maiestăţi caesareae, dignetur clementer noştri memor esse ac benigne statuere, ut quo cicius ad nostra redire queamus, quia res nostras domesticas sine ullo ordine reliquimus nescientes nos tamdiu hic mansuros, et, ut sacratissima maiestas vestra caesarea contentata esse dignetur serviciis nostris hactenus plane a ratione non alienis. Iuramenta160 Siculorum, item Saxonum Cibiniensium, Coronensium et Barcensium sub sigillis eorum161 et aliorum cum certo catalogo sacrae maiestăţi vestrae caesareae mittimus. Plura brevi mittemus, quamprimum nobis adferentur. Plura acta et literae veteres ac Valachiae apud cancellarium habentur, quae adhuc retinuit, quae omnia | | censeremus maiestăţi vestrae caesareae mittenda esse, utpote ad praesentem gubernationem pertinentia. Monetam162 in Rivulo Dominarum alias Nagbania ad nomen et imaginem maiestatis vestrae163 caesareae cudendum curavimus, alteri verő parti imago divae Virginis cum veteri elogio, patronae Ungariae impressa est, sicuti unum ex iisdem aureis noviter cusum maiestăţi vestrae caesareae mittimus. Cetera quoque ad nomen maiestatis vestrae caesareae cudentur. Sic in armamentario heri ex aere confiata fusaque sunt duo tormenta bellica eius164 generis, quae falconis nomine vocantur, et alia brevi fundentur, quibus omnibus maiestatis vestrae caesareae augustissimum nomen imprimi commisimus. Habemus imprimis opus bombardario pulvere et sale nitro, quod, quantum possemus, undiquaque conquirimus et quotidie in huiusmodi expedicionibus tantum negocii et occupationis habemus, ut vix tempus somno aut cibo capiendo nobis interdum sumeré liceat. Dominus quidem Pezzen Cassovia centum pulveris centenarios nobis se ordinasse scripsit, pro quibus huc vehendis scripsimus ita, ut e Cassovia ad Tokaii, illiuc ad Callo vehantur atque Szuhai kezétől a külső margón: ne confirmetur episcopus Transilvaniensis Szuhai kezétől a belső margón: Non instructi commissarii pecunia domum redire petunt Szuhai kezétől a belső margón: Iuramenta mittunt A belső margón: H Szuhai kezétől a külső margón: Moneta nova A külső margón: I Szuhai kezétől a külső margón: Tormenta fusa