Századok – 2006
DOKUMENTUMOK - C. Tóth Norbert: Kiadatlan Árpád-házi királyi oklevelek a Zsigmondkori oklevéltárban 465
470 С. TÓTH NORBERT vero salvatori.3 Quanto regia celsitudo sublimitate cunctos precellit eo ampliori bene meritos sibique subditos, quos eximie fidelitatis constantia attullit dulcedine parietatis tenetur amplecti et largioribus prosequi donativis. Hinc est, quod ad universorum notitiam volumus pervenire, quod cum Dees comes de Kurmend filius Kuchow de genere Herman fidelis noster ob plurima et merito commendanda per probitatum insignia fidelitate exhibita indeffessa, quibus coram oculis nostre maiestatis multipliciter efulsit studiose gratie nostre munificentiam meruisset, tandem virtutem virtutibus cumulans eo tempore, quo permittente domino barbara gens Thartarorum regnum nostrum per irruptionem subitaneam hostiliter est aggressa, ipse in expeditione nostra contra gentem predictam habita laudabiliter dimicavit, ad hec cum nos contra íilium regi Bohemie, cognatum nostrum congrua bellorum certamina gereremus, idem Dees comes in tuitione castri Verstumpheld contra ipsum íilium regi Bohemie ob fidelitatem corone debitam viriliter restitit et potuntur, hec itaque et alia ipsius servitiorum mérita ad animum revocantes ad sustentationem turris sue, quam de nostra voluntate in villa Kurmend construxit, terram quandam vocabulo Zalak de Castro Ferreo exemptam, vacuam et inhabitam duximus conservandam, tarn ab ipso, quam ab ipsius heredibus heredumque successoris pariter cum ipsa turri et piscina in fossato ipsius turris existenti iure perpetuo possidendam concedentes, ut sive molendina vel quascunque utilitates quecumque opera in ipsa terra Kurmend iamdictus Dees comes vel sui successores fecerint, ad eandem turrim libere et pacifice debeant pertinere; ipsam vero turrim prefatus Dees comes asumpsit ad confirmationem perducere propriis sumptibus et expensis hoc adiecto ex gratia speciali, ut si casu alias possessiones suas ipse vel ab eo descendentes amitterent quoquomodo sola infidelitatis excepta macula, ipse Dees comes ас heredes eiusdem eandem turrim cum terra Zalak debeant pacifice, nichilominus possidere. Mete autem dicte terre Zalak sicut per dilectum et fidelem nostrum Balduynum comitem Castriferrei, qui eandem terram de nostro mandato circumspexit et asignavit, didicimus hoc ordine distinguimus: prima meta incipit in parte meridionali et tenet metam cum Nicolao filio Remeked; inde egrediens per metas vadit versus aquilonem et tenet metas cum cognatione eiusdem Dees; adhinc transita aqua Swk vadit ad terram generationis Herosth et tenendo metas cum eadem tendit ad orientem ad viam et per eandem tenendo metas cum Demetrio magistro vadit usque nemus aque Surk; deinde procedit metas tenendo cum castrensibus de villa Lapsa ad partem meridionalem et transita aqua Swk redit ad priorem metam per medium fluvii Leuchenegh. Ne igitur hec a nobis facta collatio valeat per quempiam ullocunque tempore retractari ad perpetuam firmitatem présentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto, quintodecimo kalendas Februarii, regni autem nostri anno vicesimo. Átírta Uő. 1269. évi privilégiumában (1. a 11. oklevelet), amelyet Nánai Kompolt László országbíró 1423. okt. 4-i oklevelében írt át: Erdődy es. lt. 484. a Az oklevélben salutari áll.