Századok – 2006
KÖZLEMÉNYEK - Krafft; Otfried: Árpád-házi Szt. Margit szentté avatási perének 1379-es újrafelvétele 455
SZT. MARGIT SZENTTÉ AVATÁSI PERÉNEK 1379-ES ÚJRAFELVÉTELE 463 Sed licet sit piurn et debitum veneracioni sanctorum intendere ac eos colendis in terris populis exhibere, decet tarnen et expedit, in hiis talem maturitatis adhibere cautelam, quod nulla fallat incertitudo iudicium пес ignorancia facti iudicantis sollertiam circumscribat, que tanto periculosiora forent in talibus, quanto in maioribus erraretur, sed providencia multa preambula et diligenti maturitate servata, Veritas exquisita solicite deducatur in lucem et de dubiis sentencia eliciatur indubia et certitudo habeatur et sumatur certior in incertis..a c Nuper siquidem ex parte carissime in Christo filie nostre Elizabeth senioris regine Ungarie4 5 illustris etiam cum frequenti et pluries repetita instantia fuit coram nobis et fratribus nostris expositum, quod olim recolende memorie Margarita filia clare memorie Bele46 regis Ungarie dum vixit sanctitatis nitore emicuit, vita et conversacione resplenduit, et multis et magnis miraculis tarn ante quam post eius obitum coruscavit, et adhuc in insula leporum Vesprimien. dioc., ubi eiusdem Margarite corpus requiescit, dignoscitur coruscare. Quare pro parte dicte regine fuit nobis humiliter supplicatum, ut de predicte Margarite vita et miraculis inquisicione premissa, si inveniremus premissa veritate fulciri, eandem Margaritam sanctorum cathalagoA ascribe re dignaremur, ipsamgue faceremus per universal Orbis ecclesias venerari.. Licet autem premissa, si veritate nitantur, nostrum et fratrum nostrorum predictorum corda multa iocunditate reficiant et labiorum 'vitulum immolemus'47 Altissimo, qui 'bases columpnarum'48 fidei nostre fundavit et stabilivit supra 'firmám petram'49 , attendentes tarnen huiusmodi negocium tarn arduum tamquam sublime inscrutabile fore mortalibus et profunde ipsorum sensibus abditum, cum nullus in humanis agens possit archanad celestia perscrutari et vix queamus absque diffícultate [et] laboré veridice investigare terrena, et propter hoc Romana ecclesia consueverit in tanto negocio cum exacta diligencia multaque maturitate procedere; considérantes insuper, quod tu in loco, ubi predicta miracula facta dicuntur, vicinus existis, ad presens habere poteris plenam certitudinem de eisdem, huiusmodi prefate regine supplicacionibus inclinati, circumspectioni tue, de qua in hiis et aliis specialem in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta comictimusd et mandamus, quatinus adiunctis et in hoc tibi assistentibus venerabilibus fratribus nostris Stephano patriarcha Ierusalemitan.50 , qui in illis partibus commoratur ad presens, et ..6 1 Quinqueecclesien. ac ,.5 2 Vesprimien. episcopis, tu et idem patriarcha ac episcopi tecum in loco seu locis, in quibus expedire videritis, de vita et conversacione prefate Margarite ac miraculis predictis et de circumstanciis omnibus huiusmodi negocium tangentibus iuxta formám, quam tibi sub bulla nostra mictimusA inter-45 Erzsébet (1305-1380), Ulászló lengyel király leánya és ekkoriban Magyarország megözvegyült királynéja, vö. a 10. sz. jegyz. 46 IV Béla (1206-1270). 47 Lev. 1, 5 „immolabitque vitulum", Lev. 9, 8, „immolavit vitulum" etc. 48 Exod. 39, 17: „bases columnarum". 49 Matt. 7, 24, Luc. 6, 48, Luc. 8, 6, Luc. 8, 13: „supra petram". 50 Hierarchia I. 2 276. 51 Valószínűleg Valentinus, uo. I.2 410. 52 Petrus, uo. I.2 524.