Századok – 1999
Közlemények - Molnár Péter: A Magyarországi kormányzat mint a regimen mixtum példája I/113
122 MOLNÁR PÉTER stocratia, quaedam ex regno et Democratia, quaedam ex regno et Olicratia. Iterum aliae ex Aristocratia et Democratia. Aliae ex Aristocratia et Olicratia.50 Ex regno igitur et Aristocratia compositum est illud regimen, in quo principatur unus secundum rationem tanquam Dominus omnium, et sub eo sunt aliqui principantes eidem similiter secundum virtutem ad regimen caeterorum, ita quod unus tanquam [21. o.] Dominus administrât regimen, alii vero sunt tanquam subministrantes ad regimen secundum virtutem electi ad hoc et deputati: quale videtur esse regimen illorum regnorum, in quibus Consules et rectores assumuntur ad regimen Reipublicae, non ex jure haereditatis seu ex tituli generis, sed ex electione virtutis et probitatis, qui sunt digni vocari amici regis. Unde dicit Philosophus Tertio Politicorum [111,16 (1287b)],51 quod dignum est, illos esse principautés Regi ut amicos, qui diligunt bonum Regis. Ex regno quoque et Olicratia componitur illud regimen, in quo principatur unus secundum rationem et majores nobilitate vei divitiis vei potentia comprincipantur et subministrant eidem in regimine, non secundum virtutem electi, sed per successionem generis, vei secundum gradus nobilitatis vei potenciae vei divitiarum ad regimen applicati. Ex regno vero et Democratia est illud regimen, in quo principatur unus secundum rationem, et populus secundum consensum majoris partis in sententiis aliquibus et diíünitionibus, requiritur et auditur {cod. requiruntur et audiuntur). Ex Aristocratia vero et Olicratia est illud regimen, in quo principantur et regunt partim secundum virtutem electi, partim vero secundum potentiam vei divitias se ingerentes vei assumpti, quod regimen taliter permixtum satis commune est in multis civitatibus Italiae, in quibus Potestates eliguntur de extraneis secundum virtutem et probitatem; Consules vero et rectores de ipsa civitate assumuntur, secundum quod excellunt in potentia vel divitiis. Ex Aristocratia autem et Democratia est illud regimen, in quo principantur aliqui secundum virtutem et populus comprincipa [22. o.] tur eisdem circa sententias ferendas et statuta condenda (cod. concedenda) in magnis et de novo subortis, quale est regimen meliorum civitatum Italiae, quae meliori regimine vivunt, et in quibus Potestates eliguntur secundum virtutem et majores Consules, qui vocantur Antiani, assumuntur de popularibus similiter secundum virtutem. In magnis vero vel de novo faciendis aut statuendis requiritur consensus majoris partis populi. Et ut electio Potestatum et Consulum, et conditio statutorum et faciendorum vel non faciendorum sine timoré et periculo procedat secundum virtutem et veritatem, consensum exprimunt singuli pro hac parte vel ilia, non per verba, sed per sortes quasdam, quas ballotas vocant. Quod valde videtur rationabile et consultum: quia secundum Philosophum in Primo Rhetoricae52 duo sunt, quae praecipue impediunt rectum consilium, 50 Democratia és olicratia keverékének említése itt elmaradt, bár e kombináció tárgyalására Engelbert a fejezet végén sort kerít. 51 Vö. Aristotelis Politicorvm libri octo... 232. „monarchae... eos enim, qui principatui et ipsius sunt amici, faciunt conprincipes." 5,! Arisztotelész a Rétorikában ugyan szót ejt a tanácsadó beszédről (1,4-8), illetve a félelemről (11,5), de a munka középkori latin fordításaiban nem találtunk az Engelbert által említett passzus nyomára. Vo. Aristoteles Latinus XXXI, 1-2: Rhetorica. Translatio Anonyma sive Vêtus et Translatio Guillelmi de Moerbeka (ed. B. Schneider) (Leiden, 1978). Szintén nincs nyoma a fenti állításnak a