Századok – 1972
Közlemények - Az 1514-es magyarországi parasztháborúra vonatkozó források a Zichy-család levéltárából (Közlik: Érszegi Géza–Kenéz Győző–Solymosi László) 1013/IV–V
AZ 1514. ÉVI PARASZTHÁBORÚ FORRÁSAI 1019 Mandavimus namque per totum hoc regnum nostrum universis dominis et nobilibus, ne quispiam vos vei alterum vestrum previa racione in personis aut rebus vestris sub nota infidelitatis impedire et dampnificare audeat. Libéré igitur — ut precipimus — et secure revertamini et condescendatis, nam vos et quemque vestrum ab omni dominorum et nobilium impedimento tutari et preservare volumus. Si vero ad hanc nostram erga vos ostensam graciam redire recusaveritis, scitote, quod et capitibus et omnibus bonis vestris privabimini et contra vos tanquam hostes huius regni agere permittemus. Aliud igitur nullo modo facere presumatis ! Datum Bude feria quarta proxima ante festum ascensionis Domini anno eiusdem millesimo quingentesimo decimo quarto. dextra supra: commissio propria domini regis 4. 1514 Maii 24 Buda Thomas cardinalis Strigoniensis legatusque a latere omnibus ecclesiasticis personis mandat, ut illi sanctam contra Turcas expeditionem excessibus rusticorum commissis sub poena excommunicandi suspendendam divulgent. A In charta 29 X 34 cm restaurata scriptae et omnia exemplo В similes esse videntur litterae. Sign. Archívum regnicolare conventus ecclesiae Lelesziensis, Acta anni 1514 no 11 В In charta 29X41 cm. Sigillum scripto sub textu rubrae cerae impressum scidaque tectum. (Vide in tabula sigillorum no 6) Sign. DL 82401 Thomas miseracione divina tituli sancti Martini in montibus sacrosancte Romane ecclesie presbiter cardinalis Strigoniensis ac patriarcha Constantinopolitanus primas Hungarie et apostolice sedis legátus de latere etc. dilectis nobis in Christo universis et singulis reverendis, venerabilibus, honorabilibus et discretis dominis abbatibus, prioribus, prepositis tam regularibus quam secularibus, guardianis, custodibus, cantoribus, decanis, archidiaconis tam cathedralium4 quam collegiatarum ecclesiarum canonicis, plebanis, viceplebanis, altaristis, premissariis et eorum vices gerentibus, curatis et non curatis ceterisque presbiteris et clericis quibuscumque per et intra ambitum regni Hungarie ubivis5 constitutis et existentibus, ad quem vel ad quos présentes nostre pervenerint littere et qui cum presentibus fueritis requisiti aut alter vestrum fuerit requisitus, salutem in Domino benediccione cum paterna et in commissis infrascriptis exactam diligenciam adhibere. Noveritis, quod licet nos in quadragesima proxime transacta ex benigna sanctissimi domini nostri domini Leonis pape decimi necnon serenissimi principis et domini nostri domini Wladislai Hungarie et Bohemie regis dominorumque prelatorum et baronum ceterorumque procerum huius regni Hungarie annuencia cruciatam contra perfidos6 Turcas7 et Tartaros8 crucis Christi inimicos publicari per commissarios nostros in Budensi et Pesthiensi civitatibus9 feceramus, pluribus tarnen et racionabilibus de causis inducti accedente eciam ad 4 chathedralium ubique В || 5 ubivis от. В || 6 perfidas В || ' Thurcos A || 8 Thartaros В II 9 in civitatibus Budensi et Pesthiensi В / civitatibus suprascr. А