Századok – 1959
ÉVES TARTALOMJEGYZÉK - Közlemények - Holtzmann; Walther: XII. századi pápai levelek kánoni gyűjteményekből 404
408 WALTIIER HOLTZMANN III. Celesztin, a kelet pedig 1193. január 21. — március 12. A tartalom a lokalizálásra semmi támponttal nem szolgál. Friedberg feltevése tehát, ha ugyan egyáltalán figyelembe vették, ezután tarthatatlan. 1 Beneventi (1167 sept. 20.—1168 sept. 19) Alexander 111. Strigoniensi archiepiscopo. Etsi questiones tuas de fervore religionis exurgere et te eas ex intime devotionis affectu, quam circa nos et ecclesiam habes, ad nostram cognitionem proferre nullatenus ignoremus, non tarnen est tibi in huiusmodi ultra quam oporteat 5 dubitandum, cum leges humane dicant, quod quidam tenui religione tenti sacramenta etiam necessaria et légitima exhibere contempnunt. Tenuem enim vocant religionem, que in talibus hésitât, ubi non est aliquatenus hesitandum. Unde etiam psalmista dicit: trepidaverunt timoré, ubi non erat timor. In hoc autem quod, cum dilectus filius noster Petrus tituli sancti Laurentii in Damaso presbiter 10 cardinalis, tune vero sancti Eustachii diaconus et apostolice sedis legátus, pro electione tua et, ut pallium tibi deferret, ad partes illas accessit, dilectus filius noster Albanus, f rater tuus, eius presciens necessitatem eidem cardinali equum unum te penitus ignorante transmisit, quoniam per mare veniens nullas aut paucas secum adduxerat equitaturas, te nullo modo timoré oportet, cum in acci-15 piendis vei dandis muneribus tria sint maxime attendenda : persone scilicet dantis et recipientis qualitas, muneris quantitas et donationis tempus ; qualitas personarum : ut a quo et cui, videlicet an a paupere diviti vel econverso sive a divite locupleti datum fuerit, sollicite consider emus, estimationem muneris et donationis tempus attendamus, si magni vel minoris precii res data existât et an instante necessitate 20 seu alio tempore conferatur, diligentius inspiciamus. Quibus siquidem studiosius inquisitis in prescripta questione tua nihil reprehensibilitate dignum invenimus, quod sollicitudini tue in sequentibus manifestius apparebit. Si enim predictorum cardinalis et fratris tui personarum qualitatem recta consideratione pensamus, non fuit magnum ab eodem fratre tuo cardinali equum unum transmitti, quem 25 etiam ioculatori non petenti vir tantus et tarn abundus donaret. Verum si temporis necessitatem perpendimus, non alia intentione hoc constat factum fuisse, quam ut cardinali in tali subveniretur articulo. Quare super hoc in conscientia tua nullus unquam debet scrupulus dubitationis emergere, cum res data modici precii, quantum ad personam dantis vel aeeipientis, extiterit nec alteruter eorum aliquid 30 in mente habuerit, quod tibi possit vel debeat quamlibet vel in modico lesionem inferre, etsi ante examinationem electionis et pallii reeeptionem, cum te nolente et penitus ignorante sit factum, ut equus necessitate instante transmissus fuerit et collatus, nec etiam res tanti precii reputetur, que aeeipientis animum multum movere deberet aut ab honestatis proposito ad aliud declinare. Quod autem scriptum 35 est; beatus qui excutit manus suas ab omni munere, de Ulis donis dictum est, que aeeipientis animum allicere vel invertere soient. Quoniam si ipsa etiam persona electi ordinatori vel consecratori suo electuarium, medicinas aut de optimo vino sive de aliis huiusmodi, que modici precii fuerint et que voluntatem recipientis inclinare vel movere non debeant, offerat, non tarnen ecclesia Romana dantem 40 vel aeeipientem in his delinquere interpretari consuevit, nisi ista forsitan intervenirent ex pacto. De cetero licet sicut littere tue continebant, quod episcopus, ne in electione sua ecclesie sue indempnitatem promittat, sacris canonibus prohibea-