Századok – 1943
Tanulmányok - BODOR ANDRÁS: Szent Gellért Deliberatió-jának főforrása 173
] 204 BODO« ANDBÁS Alogii Verbum Deum non credunt, unde sine nomine vocantur, Apocalypsin, et Evangelium respuentes Ioannis. Catafrigi adventom Spiritus Sancti non in apostol is, sed in sé tradituin asserunt. Cataroe poenitentibus veniam negant, de suis mentis gloriantes. Viduas vero si nupserint, tanquam adultéras damnant. Pauliani non semper esse Christum sed de Maria dicunt sumpsisse exordium. Hermogeniani in elementis •confidunt. Manichaei duas substantias ot naturas introdueunt, nimirum ut proelibatis audisti, bonam et maiam, et animas ex Deo, quasi ex fonte manare asserunt: Testamentum Vetus respuunt, Novum ex parte recipiunt. Antropomorphitae humana membra Deum habere contendunt, cum praecîpue incorporeus sit credendus, ignorantes vocem dicentis: Dens Spiritus est. Eraclitae solos monachos recipiunt, regna coelorum parvulos habere non credunt. Novatiani baptizatos rebaptizans, ut plerumque apud nos contigit, Apostatas reverentes recusantque suscipere. 26. Alogii vocantur tamquam sine verbo; Xôfoç enim Graece verbum dicitur. Deum enim Verbum non credunt, respuentes Ioarmis Evangelium et Apocalypsin, 27. Cataphrygi .... hi adventum Spiritus Sancti non in apostolis, sed in se traditum asserunt-. 28. Cathari propter munditiam ita se nominaverant. Gloriantes enim de suis mentis negant poenitentibus veniam peccatorum: viduas si nupserint, tanquam adultéras damnant: mundiores se caeteris praedicant . . . . quam mundus vocarent. 29. Pauliani a Paulo Samosatcno exorti sunt, qui dicit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium. 30. Hermogeniani ab Hermogene quodam vocati, qui materiam non natam introducens, Deo non nato earn comparavit, matremque elcmentorum et deam asseruit; quos Apostolus improbat, elementis servientes. 31. Manichaei a quodam Persa с X ititerunt, qui vocatus est Manes. Hie duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et maiam, et animas ex Deo, quasi ex aliquo fonte manare asseruit. Testamentum Vêtus respuunt, Novum ex parte recipiunt. 32. Antropomorphitae, Deum habere humana membra quae in divinis libris scripta sunt, aibitrantur, ignorantes vocem Domini, qui ait: Spiritus est Deus; incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur. 33. Hierarchitae ab Hierar -cha auetore exorti, monachos tantum recipiunt, conjugia respuunt, regna coelorum parvulos habere non credunt. Novatiani haeresim instituât, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos.