Századok – 1910

Értekezések - KARÁCSONYI JÁNOS: A mérges vipera és az antimonialis. Korkép Kún László idejéből 1

A MÉRGES VIPERA ÉS AZ AX'ÍIMONIALIS. 5 qualibet effectualiter restitutis. De his omnibus et pluribus aliis explicitis et implieitis, de areendis quoque predonibus et ref ormationibus libertatum et con­ditionum omnium regni sui in conspectu et sub testimonio cleri et populi, seeularium et regularium personarum, tactis saoro-sanctis evangeliis et vivi­fico dominice crucis ligno publice et solempniter, ut est dictum, prestitit eorporaliter sacramentum. Cui, et antequam absolveretur, pronuntiavi audi­entibus omnibus, qui aderant, quantum potui, clara voce, dum adhuc mei peceatoris pedibus flexis genibus humiliter advolutus audiret hec omnia cum mansuetudine, nec audita alias neque visa, quod si, quod absit, commacula­verit se priorum errorum lapsibus recidivis, in eandem excommunicationis eanonis et hominis sententiam non tarn reducendum quam ipso facto noverit se reductum. Nee hoc intactum preterii, quia nec preterire debui, in iura­mentorum serie prescriptorum, quod illam personam, per quam, adulterinis sibi amplexibus colligatam, in maxima parte inter ceteras aliorum suorum errorum inconvenientias averterat se a Deo, omnino abjectam in remotissi­mis regni sui vel potius in conterminalium seu contingentium sibi regnorum prooul motam finibus alicui, dum tarnen catohco, matrimonialiter copularet. Premissis equidem, sicut ab eo per me exactis, sic per eum mihi et regno prestitis juramentis et ante absolutionem et post continuis tribus diebus sequentibus Strigonii moram traxit, multis et horrendis imprecationibus intermixtis voce protestáns publica, se totum regnum suum eorporaliter et spiritualiter fuisse mortuum et nunc per infusionem divine gratie, illu­minantem teterrimas tenebras cordis sui, novam resuscitatum in lucem, dominam reginam maritalem se recollegisse simulabat in sinum, iuribus sibi reginalibus simulatorie restitutis, prout diebus paucissimis subsecutis in propatulo patuit expost facto. In qua simulatione senes simul et juvenes callide circumvenit, ut visis et auditis hujusmodi personalibus et verba­libus recognitionibus, prestitis, ut pretactum est, eorporaliter juramentis et mirabilibus imprecationibus, cominus et eminus positorum per­venientibus ad auditum, regnicolarum suorum ad se 1 revocaret animos, a se propter suam perfidiamelongatos a pluribus retro annis. Cujus dyabolice sagaeitatis eft'ectum fuit non post multe more spatium assecutus. Con­venientibus enim in spe et grandi fiducia pure, ut putabatur, recognitionis et non ficte conversionis suis ad se baronibus et nobilibus regni sui, ad assignandum sibi obsides et blanditiis delinitos et pecunie sue perunctos oleo, mortis etiam et cujuslibet periculi corporalis comminationibus non parum perterritos, vellent nollent, induxit, quin verius arctavit 2 eosdem, quorum ad se reeeptis obsidibus et in fortissimis castrorum regalium muni­tionibus sub cauta custodia collocatis, a longo temporepreconceptum in omni malitia indurati cordis sui virus, quod diu latuerat, palam omnibus pate­fecit. Nam incontinenti illi venenose vipere, habenti non parum magicarum artium magistratum, adultéré scilicet Edua vulgariter nuncupate, captivi patris et captive matris filie, in conspectu omnium cohabitare cepit carna­liter, ut uxori, proventibus reginalibus in contemptum late prius per me sollempniter sententie assignatis eidem aduitere impudice. Et cum primum ipsam dominam reginam in quodam telonio, quod reginalis tricesima vul­gariter est vocatum, mille et ducentis marcis fini argenti locato, quadam spoliasset in parte, novissimis hiis diebus destituit et privavit in toto, predicte muliercule, nedum regalibus et nobilibus vel liberis, sed 3 vix servilibus digne thoris, honores et redditus applicans reginales, exposita ipsa famula vestra, domina regina, quam corporalis fame venerabili venustate, tam et 1 Az eredetiben : a se. a Az eredetiben : artavit. 3 Az eredetiben : set .

Next

/
Thumbnails
Contents