Századok – 1906

Értekezések - GÁRDONYI ALBERT: Abafáji Gyulay Pál 894

• ABAFAJI GYULAY PAL. 907 FÜGGELÉK. I. 1590. szept. 20. Gyulafehérvár. Báthory Zsigmond fejedelem sza­badságot enged Gyulay Bálnak, hogy birtokairól szabadon rendel­kezhessék. Nos Sigismundus Báthory de Somlyo, vaivoda Transsilvaniae et Siculorum comes etc. Memoriae commendamus. tenore praesen­tium significantes quibus expedit universis, quod nos attentis et consideratis fide, industria. laboré multisque aliis erga nos regnumque nostrum meritis generosi Pauli Gyulay de Abafaia, quae is in omni rerum statu pro temporum, locorum occasionumque diversi­tate, pro nostro regnique nostri commodo summa cum fide, animo et integritate praestitit, eidem id gratiose ex certa nostra scientia et animo deliberato annuendum et concedendum duximus, ut is totales et intégras possessiones suas, Abafaia in comitatu Thordensi, ac Zowata in sede siculicali Maros existentes, cum curiis nobili­taribus in eisdem habitis, ac simul cum universis earundem pos­sessionum pertinentiis, utilitatibus et emolumentis quibuslibet, quovis nominis vocabulo vocitatis, necnon vineis in promontorio oppidi Regen vocati in dicto comitatu Thordensi existenti pasti­natis, dare, donare, conferre, vendere, inscribere, oppignorare, testamentaria aut alia quacunque dispositione et quovis tempore, videlicet pacis, belli, sanitatis, aegritudinis, prout ei placuerit aut libuerit, cuicunque vel quibuscunque, simul vel separatim legare et in perpetuum abalienare possit et valeat. Cui quidem donationi, collationi, venditioni, inscriptioni, oppignorationi, aba­lienationi, quandocunque et quomodocunque, sive scripto manus suae propriae, sive voce fidedignarum personarum testimonio cum comprobante, sive aliis quibuscunque módis per eundem Paulum Gyulay factae aut fiendae iam nunc nostrum prebuimus consensum benevolum pariter et assensum ; promittentes eidem Paulo Gyulay nostro et successorum nostrorum principum Transylvaniae, quorum interest seu intererit, nominibus et in personis in verbo nostro, omnem et qualemcunque ipsius Pauli Gyulay dispositionem, abalie­nationem, inscriptionem et testamentariam legationem, quando­cunque, uti praemissum est, ac cuicunque et quibuscunque, quovis titulo, modo et forma tenoreque, super praemissis possessionibus, domus (így) et curiis nobilitaribus vineisque factam vel deinceps fiendam, nos successoresque nostros ratam, firmám et inviolabilem habituros, literasque nostras consensuales et alias quaslibet, quibus nempe opus fuerit, ei vel iis, cui nimirum et quibus ipse Paulus Gyulay praescriptas possessiones, domos et curias nobilitares

Next

/
Thumbnails
Contents