Századok – 1906
Értekezések - SZABÓ DEZSŐ: Két Árpád-kori oklevél 620
KÉT ÁRfÁD-KORI OKI.EVÉL. 629 similiter Melchmolacl nuncupata, imprioribus et antiquis metis, quibus antea per eomitem Simonem possessa fuerat, prememorato magistro Herrando de plenitudine gratie nostre perpetuo duximus conferendam, in sua, heredum et successorum suorum potestate irrevocabiliter duraturam. Quem et in corporalem possessionem omnium premissorum cum testimonio capituli Jaui iensis, per dilectum et fidelem nostrum magistrum Benedictum iudicem curie domine regine karissime eonsortis nostre, comitem Castriferrei, fecimus introduci, nullo contradictore penitus existente ; prout in Uteris dicti capituli plenius vidimus contineri. Cum*) siquidem mete, quemadmodum in eiusdem literis capituli inspexerimus, hoc ordine distinguntur : Incipit enim prima meta terre Boyka apud villain Chun et inde vadit binis metis ad Nogfeld ad terram Bencench de Berench. Inde ad terram Omodei episcopi Jauriensis et fratrum suorum, comitum videlicet Detti **) et Johannis, inde ad villain Kallo. Inde ad villain Bezene, iobagionum castri Musuniensis. Inde ab Danubium, ubi terminatur. Item commet.anei terre Melchmolad sunt filii Welik et Wendig ac alii iobagiones castri. Item commetanei terre Olfeld sunt Jugunec et Johannes de Bezene et villa Kallo et Zerk, prout tenor literarum dicti capituli plenius declaravit et comes Conradus de Owar, qui cum présentes cum aliis commetaneis et vicinis fuissent, reambulationi et assignationi dictarum terrarum nullus ex ipsis exstitit contradictor. Ad hec eiusdem magistri Herrandi supplicationibus inclinati, concessimus, servitia ipsius ad memóriám revocando, ut populos ad dictam possessionem de Boyka congregates et congregandos comes parrochialis de Musunio nec super furto nec super aliis quibuslibet causis debeat vel présumât aliquanties ***) iudicare. Ut igitur huius nostre donatiouis et concessionis series robur perpetue firmitatis obtineat, nec ullo umquam tempore possit vel debeat in irritum aliquanties (így ?) revocari, présentes dedimus literas duplicis sigilli nostri munimine communitas. Datum per manus dilecti et fidelis nostri magistri Pauli electi ecclesie Albensis, aule nostre vicecancellarii. Anno Domini M. CC. LXVII. tertio Idus Augusti. Begni autem nostri vicesimo septimo. Item — BELA Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie. Eame, Servie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque rex. Omnibus présentes literas inspecturis salutem in vero Salvatore. Quamquam excellentia regia quibuslibet sibi famulantibus manus debeat porrigere largitatis, illos tamen specialiter tenetur gratuitis prosequi donativis, qui *) így ? Helyesen talán Cuius lenne. **) l^y ? Talán Dctrici. ***) így ? Helyesebben talán aliquatenus vagy atiquolies. Szerk.